Charter Document - 02183836

Charter Document - 02183836


Charter Number: 02183836
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1105
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Paschalis Episcopus servus servorum Dei Reverendissimo Fatri Hugoni Cluniacensi Abbati et ejus Fratribus salutem et Apostolicam benedictionem Sancti Spiritus per Apostolum Paulum vera est et aperta sententia quoniam si gloriatur unum membrum congaudent omnia membra Et ejusdem de charitate assignatio charitas benigna est non gaudet super iniquitate congaudet autem veritati In charitate igitur Domini membra vos nostri corporis gloriosa propendetis Et si vobis corpore absens sim spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum ejus que in Christo est fidei vestre quod videlicet firmamentum ut semper in Domino robustius augeatur quietem vobis et tranquillitatem eodem Domino annuente providere optamus Ut enim Monachorum Magister Beatus Maurus dixisse legitur observatio Monastici ordinis summam deposcit quietem Presentis igitur decreti pagina fratrum nostrorum Episcoporum seu Episcopalium ministrorum injurias a congregatione vestra per Apostolice sedis authoritatem removere curamus Decimas enim laborum vestrorum pro quibus tam vos quam alios monastice Religionis viros inquietare gravius consuescunt illorum videlicet laborum quos dominicaturas appellant qui vestro sumptu ac monasterii seu cellarum vestrarum clientibus excoluntur vobis deinceps quietius habere sine omni Episcoporum et Episcopalium ministrorum contradictione concedimus Vos enim per omnipotentis Dei gratiam non modo decimarum partes sed pene omnia que superesse possunt peregrinis fratribus et pauperibus erogatis Quum ergo ne propter chrismatis opportunitatem fratribus vestris longius progredi necessarium sit hoc quoque vobis ampliori dilectione concedimus ut in die sancto cene Dominice si adeo expedire videbitur chrisma vel oleum sanctum infra Monasterium Cluniacense a quolibet Catholico faciatis Episcopo consecrari qui nostra fultus authoritate quod postulatur indulgeat Confirmamus preterea vobis vestrisque successoribus cellas vestris temporibus acquisitas scilicet in Episcopatu Cameracensi Monasterium sancti Salvii de Valencinis in Suessionensi Monasterium Bricmurci in Eduensi Ecclesiam sancti Juliani apud Briennium in Guapicensi Ecclesiam Devenit in Belvacensi Ecclesiam de Consiaco in Tullensi Frotvillam in Mettensi Tusiecurte in Lingonensi Monasterium de Trivolt et quicquid in futurum concessione Pontificum liberalitate Principum vel oblatione fidelium vestro Monasterio dari offerrive contigerit firmum vobis vestrisque successoribus et illibatum permaneat Si quis igitur in crastinum Archiepiscopus aut Episcopus Imperator aut Rex Princeps aut Dux Comes Vicecomes Judex aut Ecclesiastica quelibet secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Scriptum per manum Rainerii Scriniarii Regionarii et Notarii sacri Palatii Datum Laterani per manum Joannis sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis v Calendas Novembris Indictione xiii Incarn Dominice anno millesimo centesimo quinto Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Pape VII