Charter Document - 02183833
Charter Number: | 02183833 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1105 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei dilectis filiis monachis Sancti Andree apud Rosanum eorumque successoribus in perpetuum Ad hoc nos disponente Domino in apostolice sedis servicium promotos agnoscimus ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire et ei obedientes tueri ac protegere prout Dominus dederit debeamus Igitur pro reverentia Cluniacensis cenobii cui locus vester jure proprio pertinere cognoscitur et venerabilis fratris nostri Hugonis abbatis religione vestris quas per Almerium priorem accepimus peticionibus annuentes monasterio vestro protectionis apostolice presidium non negamus Statuimus enim ut quecumque bona hodie possidetis sive in futurum largiente Domino concessione pontificum liberalitate principum vel oblatione fidelium juste et legitime possedebitis firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant vestri quoque monasterii quieti providentes confirmamus vobis ecclesiam Sancti Arigii de Rosano cum omnibus pertinentiis suis que ab Hugone et Feraldo Wapicensium quondam episcopis concessa et a fratre nostro Hisoardo qui nunc eidem ecclesie presidet consentientibus clericis suis per cirografum consignata sunt ut omni remota calumpnia stabilitate perpetua in ejusdem monasterii possessione permaneant Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino juditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus subscripsi Data apud oppidum Zagaroli idibus mai per manum Equicii agentis vicem cancellarii indictione XII incarnationis Dominice MCV pontificatus domini Paschalis II pape VI