Charter Document - 02183832
Charter Number: | 02183832 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1105 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Burchardus Basiliensis Ecclesie Dei gratia Episcopus antiquam cum domno Hugone Cluniacensis Ecclesie Abbate retinens familiaritatem et amicitiam Monasterium sancti Albani in suburbio Basiliensis civitatis supra ripam Rheni constitutum cum omnibus eius appendiciis eidem Abbati Hugoni omnibusque eius successoribus regendum et ordinandum sub regulari disciplina subieci Hac scilicet intentione et conditione ut merita et orationes universe Cluniacensis Ecclesie mihi omnibusque meis tam predecessoris quam successoribus omnique familie beate Marie opitulentur in salutem eternam Notum igitur facere volui omnibus cum fide ac devotione Religionem Christianam colentibus quod hanc subiectione et concessionem fecerim consilio et consensu tam cleri quam populi nostri Precor igitur et obtentu perfecte veraque fraternitatis obtestor omnes successores meos quatinus idem premium in predicti Cenobij amplificatione mecum sperare contendant nostramque concessionem et confirmationem evertere minime presumant sed Monachos Cluniacenses ibi Deo sanctoque Albano famulantes pro animarum suarum salute sub libero et tranquillo Dei servitio ab omni contrarietate et perturbatione defendant Hanc igitur Chartam ob hoc conscripsimus ut Ecclesie Cluniacensi et Ecclesie Basiliensi perpetuo fit in testimonium ne aliquis sit ausus evertere quod ad cultum divinum ordinatum est Catholicorum virorum dispositione Si quis autem quod absit spiritu malignitatis inflatus hanc nostre confirmationis Chartam infringere tentaverit vel fratres Cluniacenses Deo inibi servientes molestius inquietare vel omnino perturbare contenderit odium Dei et sancte Marie cui libens semper deservio sanctique Albani Martyris specialis patroni mei necnon omnium Sanctorum incurrat et fisco regio C libras auri persolvat et conamina illius per Dei potentiam irrito fiant Ut autem conscriptio hec rata et stabilis in evum permaneat ea sigilli nostri iussimus impressione signari Acta sunt hec apud Basiliam anno Dominice Incarnationis MCV Indict XIII Feria secunda Paschalis hebdomada luna XXII regnante Romanorum Imperatore Henrico IV et filio eius Rege Henrico V Anno autem ordinationis Burchardi Episcopi Basiliensis qui hanc Charta dedit XXXIII anno vero ordinationis Hugonis Abbatis Cluniacensis cui data est LVII