Charter Document - 02183831
Charter Number: | 02183831 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1105 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Alberico abbati venerabilis monasterii Sancti Benedicti super Padum et ejusdem successoribus regulariter substituendis in perpetuum Justis votis assensum prebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit qui licet indigni justitie custodes atque precones in Ecclesia apostolorum principum Petri et Pauli in specula Deo disponente conspicimur Ea propter fili charissime Alberice tuis petitionibus annuentes cenobium vestrum in apostolice sedis defensionem excipimus sicut a predecessore nostro sancte memorie Urbano II susceptum est Illud itaque tibi tuisque successoribus regulariter substituendis auctoritate apostolica confirmamus omnia nunc ad ipsam pertinentia medietatem scilicet insule que dicitur Sancti Benedicti super Padum cum omnibus decimis ejusdem insulis et silvis ac piscationibus suis ecclesiam Sancti Blasii cum tota insula que dicitur Gurgo et silva et adjacentibus paludibus castrum quod vocatur Castellus cum villa et ecclesia Sancti Bartholomei cum decimis omnibus et reliquis ad ipsum pertinentibus villam que vocatur Capud vici villam Sabianam cum ecclesia Sancti Andree cum decimis et pertinentiis suis ecclesiam Sancti Venerii de Marceneto cum medietate ejusdem castri casale barbatum cum baptismali ecclesia Sancti Michaelis cum ripatico de transitu navium et terra ad ipsam ripam pertinente capellam in Labiola capellam Sancti Joannis in Burbatio cum pertinentiis suis capellam Sancti Matthei in Nucetulo cum ipsa villa capellam Sancti Valentini de Marengo cum suis pertimentiis In episcopatu Brixiensi ecclesiam Sancti Justi intra castrum medule extra ecclesiam Sancti Viti cum terris ad easdem cellas pertinentibus In episcopatu Ferrariensi ecclesiam Sancti Benedicti cum pertinentiis suis apud oppidum Ficarolum In episcopatu Boloniensi ecclesiam Sancte Marie in loco qui dicitur Lambrianum cum ecclesia Sancti Joannis qui dicitur Dalmanzaticum In episcopatu Parmense ecclesiam Sancti Leonardi prope civitatem sitam item ecclesiam Sancti Michaelis infra eamdem civitatem item ecclesiam Sancti Michaelis in loco qui dicitur Teliore capellam Sancti Michaelis de Coturlione in episcopatu Metamocensi monasterium Sancti Cypriani In episcopatu Tarvisiano ecclesiam Sancte Helene in loco qui dicitur Tassaria Mantue hospitalem domum noviter a comitissa Mathilda constructam et vobis commissam cum capella et omnibus suis pertinentibus Item in burgo Sancti Benedicti baptismalem ecclesiam Sancti Floriani item ecclesiam Sancti Siri in insula Sancti Benedicti sitam item baptismalem ecclesiam Sancti Marci in loco qui dicitur Villula cum decimis et terris sibi pertinentibus item in burgo Sancti Benedicti apud Gonzagam cum capella Sancte Marie intra castrum cum terris et decimis ejusdem ville quas usque hodie idem monasterium possidere videtur salvo jure obedientiaque Regiensis episcopi capellam Sancti Sixti in loco qui dicitur Lectum Paludanum in castro Ariano ecclesiam Sancti Prosperi item baptismalem ecclesiam Sancti Vitalis cum medietate decimarum et aliarum rerum sibi pertinentium item ecclesiam Sancti Domini ecclesiam Sancti Prosperi et ecclesiam Sancti Gregorii In episcopatu Lucensi monasterium Sancti Martini in colle cum duabus ecclesiis sibi pertinentibus videlicet Sancte Marie in loco qui dicitur Turrilum et Sancti Salvatoris juxta castrum vive narium item ecclesiam Sancti Bartholomei juxta civitatem Lucensem Hec et cetera loca vel predia que vestro cenobio jam donata sunt vel in futurum Deo miserante juste ac rationabiliter donari contigerit firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Ad hec adjicimus ut in omnibus prioratibus et cellis que vestro nunc regimini subjecta sunt nullus unquam futuris temporibus abbatem ordinare presumat Omnes autem ecclesie seu capelle vel cemeteria que in vestra potestate subsistunt libera sint et omnis exactionis immunia Nec cellarum vestrarum ubi libet positarum fratres interdictione vel excommunicatione parochie divinorum officiorum suspensionem patiantur sed tam monachi ipsi quam famuli eorum et qui se monastice professioni devoverunt clausis ecclesiarum januis non admissis dioecesanis divine servitutis officia celebrent et sepulture debita peragant Concedimus etiam vobis laicos seu clericos seculares ad conversionem per loca vestra suscipere et dominica torum vestrorum decimas obtinere Si quid preterea Mathildis venerabilis comitissa de ipsis rebus quas per beatum Petrum possidet vestro monasterio dederit salva Romane Ecclesie proprietate concedimus Missas sane in vestro cenobio publicas per episcopum fieri omni modo prohibemus ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio prebeatur ulla conventibus Obeunte te nunc ejus loci abbate abbas a fratribus cum consensu et auctoritate Cluniacensis abbatis regulariter eligatur Electus ab episcopo Mantuano si canonicus catholicus fuerit sine oneris exactione muneris aut servitii aut usurpatione conditionis benedicatur sive alias Romanum presulem exspectet consecrandus Clericos monasterii sine professionis vel conditionis exactione cujuslibet sponte et libenter ab abbate invitatus ordinet Oratoria ab eis in locis constructa ubi evidens necessitas poposcerit gratis consecret Chrisma oleum sanctum monasterio vel ejus ecclesiis baptismalibus sponte indulgeat Abbatem vel monachos excommunicare ipsis vel ipso cenobio interdictionis sententiam absque nostra vel successorum nostrorum licentia non presumat inferre Si autem canonicus et catholicus non fuerit vel si ultra aliquod illicitum pro his usurpare voluerit liceat abbati quem voluerit catholicum adire antistitem et quecunque necessitas expetit ab ipso recipere Quod si cognita hujus nostri privilegii pagina vel Mantuanus episcopus vel ceteri in quorum dioecesibus vestre sunt facultates temerario ausu perturbare vos et res cenobii diminuere vel suis usibus deinceps usurpare presumpserint omnem se quam hactenus habuerunt amissuros noverint potestatem Vos autem fratres divinis sollicitius instare servitiis et regularem districtius disciplinam observare curate Ad judicium autem hujus percepte a sede apostolica libertatis duas auri uncias annuatim Lateranensi palatio persolvetis Hoc igitur nostre privilegium sanctionis si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus rex princeps dux marchio prefectus aut judex comes vicecomes vel persona quelibet magna vel parva scienter infringere aut temerare presumpserit et monasterium illud gravare aut perturbare temere conatus fuerit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit a Christi et Ecclesie corpore auctoritate potestatis apostolice segregetur Conservantibus autem pax a Deo et misericordia presentibus ac futuris seculis conservetur Amen Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii Ego Paschalis catholice Ecclesie episcopus Sanctus Ego Joannes Tusculanensis episcopus Sanctus Joannes cardinalis presbyter de titulo Sancti Eusebii Sanctus Richardus Albanensis episcopus Sanctus Risus presbyter cardinalis tituli Sancti Damasii Sanctus Datum Laterani per manum Joannis sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii XIII Kalend Aprilis indictione XIII Incarnationis Dominice anno MCV pontificatus autem domini Paschalis secundi pape VI