Charter Document - 02183830
Charter Number: | 02183830 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1105 |
Date type: | Internal, A.D., Lunar |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi MCV decemnovalis cycli IIII solaris XXII lunaris XVIII indictione XIII epacta III concurrente VI Paschasio papa apostolicam sedem vice beati Petri tenente Henrico imperatore regnante venerabili autem patre Hugone Cluniaco presidente Patre Omnipotente ammonente filioque ejus Domino nostro amministrante Sancto vero Spiritu docente filia Wilelmi comitis de Burgundia Hermentrudis scilicet et filii sui Fridericus Raginaudus Theodericus pro se ipsis ac suis antecessoribus successoribusque antecessoribus videlicet Lodewico Sophia ejus uxore et filiis eorum Brunone Theoderico Lodewico Friderico filiabus vero Mathilde Sophia Beatrice filiis autem Theoderici atque sue uxoris Hermentrudis Lodewico Wilelmo Hugone Sancto P[etro] Cluniacensis ecclesie per manum Hugonis monachi prioris scilicet de loco qui vocatur Mortua Aqua curtem que vocatur Frigidus Fons cum alodio eidem curti pertinente hoc est ecclesiam de Grona cum omnibus appendiciis ejus coloniam de Normanno Villare terram de Recourantia et illam de Quercubus capellam de Putecrot cum cimiterio ejus nichil sibi nec etiam advocatiam retinentes dederunt disserendo et Hermentrudis atque Theodericus filius suus rogantibus presentibus inibi sanxerunt ut quod de prefato alodio Theodericus de Caprino Monte et Johannes de Brezela in feodum habent ecclesia de Frigido Fonte sine proclamatione etiam aliqua heredum eorum post obitum eorum habeat Inter cetera vero prior Hugo atque Hermentrudis comitissa et filii ejus disserentes constituerunt ut si quis monachorum prefati loci proclamationem apud aliquem successorum eorum qui teneret castrum Montis Biligardis quod fuit comitis Theoderici pro aliqua injuria eis illata faceret ipse successor justiciam fieri juvaret nichil inde sibi accipiens Actum est hoc apud Montem Biligardis VIII idus martii feria IIII presentibus atque testibus Thebaldo de Rubeo Monte Vulrico de Belram Henrico de Sorcei Morando de Grangis Theoderico de Chiwremonte Gundrano capellano aliisque multis quorum nomina longum est enumerare Cum autem pridie Palmarum apud Frigidum Fontem comes Fredericus idem allodium propria manu Sancto Petro per manum Hugonis prioris dedisset presentes fuerunt Henricus de Suarca cum genero suo Gerunch Gotefridus filius avunculi ejusdem comitis et alii quamplures