Charter Document - 02183828

Charter Document - 02183828


Charter Number: 02183828
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1105
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint omnes filii catholice ecclesie presentes et futuri quia Ilius de Sapolgo prius et postea Girinus filius ejus tandemque filii ejus Ilius et Willelmus pro remedio animarum suarum donaverunt Domino Deo et beato Petro ad locum Cluniacum totam possessionem suam de Villareto sicut ad eos pertinebat cum reditibus suis scilicet tam in terra culta quam inculta quatinus libera et absoluta respondeat Cluniaco et Deo ibidem servientibus Hoc autem donum postea calumpniati sunt tres nepotes eorum Pontius videlicet Villanus Gaiferus et Paltanerus cum matre sua Florentia Unde apud Carolocum cum camerario Cluniacensi Seguino placitum habentes presente Wichardo priore Marciniacensi et Girardo Viridi de Villanova et fratre Rollanno Poncio etiam priore Carolocensi tandem predictum donum fideliter laudaverunt et peromnia firmaverunt Deo et beato Petro Cluniacensi cenobio nichil ibi jam deinceps retinentes vel sibi vel posteris suis set totum in pace dimittentes cum predicta matre sua sicut a predictis antecessoribus suis jam antea donatum fuerat fideliter Quibus peractis tres predicti fratres sub eodem placito concorditer donaverunt Deo et Sancto Petro sine omni retentione et sine omni calumpnia cum predicta matre sua duos mansos juxta positos in eodem territorio Carolocensi in manu jam dicti Seguini camerarii quorum alter vocatur mansus de la Calce et alter de Antranno Quod donum ut firmius in perpetuum maneat fecerunt per manum atque laudamentum duorum fratrum seniorum de Rotenna Teotardi scilicet Lugdunensis canonici et Dalmacii militis Cujus doni testes sunt idem duo Teotardus et Dalmatius Bernardus etiam de Cacchiaco Girardus de Villun Durannus Boerius Girinus de Prissiniaco Ilius de Marcennaco Gaucerannus de Pineto cum aliis multis Hujus etiam doni laudationem atque confirmationem fecerunt postea tam mater Florentia quam omnes filii ejus apud Villaretum in manu predicti Seguini camerarii et Ludovici decani de Cavinnis et Pontii de Sancto Victore videntibus ac testantibus predicto Dalmatio de Rotenna Duranno Boerio Girino de Prissiniaco Hugone de Sancto Andrea Hoc etiam in futuro certum habeatur quia hii duo mansi in vadimonium fuerant positi pro trecentis quinquaginta solidis Lugdunensis monete que pecunia per manum jam dicti Seguini camerarii persoluta est et insuper mula una pro hac eadem re uni de tribus fratribus Pontio scilicet Villano est data Illud etiam rogantibus tam filiis quam amicis concordatum est atque concessum ut mater eorum predicta Florentia si in vita sua habitum sancte religionis apud Marciniacum recipere voluerit cum omni benignitate ibi recipiatur si tamen juxta morem aliarum de suo vestita fuerit quod si ipsa remanserit donum tamen predictum firmum manebit et inconcussum Quia igitur hec utraque donatio tam de Villareto quam de mansis ita fideliter diligenterque facta est et corroborata si quis umquam improbus contra ea [quod absit] manum extendere presumpserit timeat districtum Dei judicium et penas gehenne Hujus autem ultime donationis confirmatio peracta est anno Dominice incarnationis MCV indictione XIII Paschali papa II ecclesie Romane presidente Philippo regnum Francorum tenente Hugone archiepiscopo Lugdunensis ecclesie anno videlicet ordinationis domni Hugonis Cluniacensis abbatis LVI in cujus manum hoc ipsum donum sicut hic continetur laudatum est et confirmatum apud Cluniacum a predicto Pontio Villano vice matris et aliorum duorum fratrum