Charter Document - 02183827

Charter Document - 02183827


Charter Number: 02183827
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1105
Date type: Internal, A.D., Papal, Episcopal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quoniam humana conditio velut decursus aquarum subito pertransiens labitur et ea que in presenti fiunt citius tradenda sunt oblivioni nisi alicui certe et evidenti designationi commendentur dignum videtur ut cum per nos seu inter nos tale aliquid geritur vel disponitur precipue de ecclesiasticis rebus per scripture noticiam posterorum memorie diligenter fideliterque id transmittatur Notum sit igitur omnibus fidelibus presentibus atque subsequentibus Bernardum de Cacchiaco cum conjuge sua Girberga filioque Hugone [venisse] Berziacum villam ante domnum Hugonem Cluniacensem abbatem ibique eum dedisse ecclesias Quadrelle Deo et beato Petro Cluniensique cenobio et Sancte Marie Magdalene ad monasterium scilicet Quadrelle pro remedio anime sue animarumque antecessorum suorum in manu ejusdem Hugonis abbatis tenendo ipsius baculum cum conjuge filioque donum ipsum concedentibus atque laudantibus De quibus etiam ecclesiis locus ipse Cluniacus longe ante donum et investituram habuerat Hujus autem doni quod ad presens in manibus habemus testes sunt ipsi milites qui cum eodem Bernardo erant Anselmus scilicet de Salmiriaco Hugo de Turre Garulfus de Aureavalle Ex parte etiam Cluniaci huic dono interfuerunt Bernardus Grossus camerarius Seguinus de Paredo domni Hugonis abbatis cambellanus Agano prior Quadrelle Bernardus de Monte ceterique qui tunc temporis cum eo erant Pro supradictarum quoque ecclesiarum placito iterum convenerunt apud Sanctum Mametem ante jam dictum Hugonem Cluniacensem abbatem Hugo Lugdunensis archiepiscopus Nariodus Eduensis episcopus cum Walterio episcopo Cabilonensi ibique ex hoc prius habitis multis rationibus tandem Nariodus Eduensis episcopus consilio archiepiscopi Lugdunensis fultus aliorumque qui cum eo erant absolute et inconcusse dedit Deo et beato Petro Cluniensique cenobio supramemoratas ecclesias Quo etiam in loco carta ilico facta est subscribentibus in ea corroboranda manu propria tam archiepiscopo Lugdunensi quam Eduensi episcopo atque Cabilonensi continens talia de eisdem Quadrelle ecclesiis inter cetera Nariodus Eduensis episcopus has ecclesias sicut et antiqua donatio et apostolica preceptio exigebat de manu sua in manu domni Hugonis abbatis reliquit in jus Cluniacensis ecclesie ea conditione qua et alias ecclesias Cluniacus melius habet in diocesi Eduensi Hujus etiam episcopalis donationis testes sunt ipse archiepiscopus et Cabilonensis episcopus Rostannus archidiaconus Lugdunensis Gaucerannus et Wichardus Lugdunenses canonici Seguinus Eduensis ecclesie decanus et Humbaldus ejusdem canonicus Wichardus canonicus Sancti Germani et duo milites Quadrellenses Leotbaldus de Caupetra et Petrus de Civiniaco Ex parte autem Cluniacensium interfuerunt huic donationi Gaufredus olim episcopus Andegavensis Bernardus Grossus camerarius Seguinus de Paredo domni Hugonis abbatis cambellanus Agano prior Quadrelle cum multis aliis utriusque partis Alio itidem tempore prope subsequenti Leotbaldus Digoniensis pater Leotbaldusque filius ejus qui supradicta dona disturbabant venientes [apud] Lasiacum ante presentiam jam dicti Hugonis abbatis Cluniacensis omnem calumpniam quam de eisdem ecclesiis faciebant funditus in manibus ejus finierunt et si aliquod jus in eis habebant Deo et Sancto Petro Cluniacensi omnimode dederunt Cujus rei testes sunt hii milites qui cum eis venerant Rotbertus Dalmatius Bertrannus de Villa Urbana Leotbaldus de Caupetra Petrus de Civiniaco Ex parte quoque Cluniacensium interfuerunt Gaufredus olim episcopus Andegavensis Bernardus Grossus camerarius Seguinus de Paredo supra bis nominatus Hugo cellararius Agano prior Quadrelle Bernardus de Monte multique alii Hec autem donatio sicut ex omni parte fideliter et inconcusse diversis in locis sicut jam diximus facta est ita hic fideliter ac sincere est conscripta anno Dominice incarnationis MCV indictione XIII Paschali papa II Romane ecclesie presidente Philippo Francorum regnum tenente anno quoque ordinationis domni Hugonis venerandi abbatis LVI cujus sicut predictum est dispositioni ecclesie iste tradite sunt peromnia ut deinceps sine calumpnia Cluniaco pertineant ac respondeant Quia igitur hujus rei donatio atque werpitio tanta auctoritate facta tantorumque virorum assertione est corroborata si quis umquam improbus [quod absit] contra eam manum extendere eamve infringere temptaverit sciat se illud terribile ultimi judicii examen non evasurum ubi cuncta nuda erunt et aperta timeatque eternas gehenne flammas que nulli parcent iniquo