Charter Document - 02183823

Charter Document - 02183823


Charter Number: 02183823
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1104
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Euvangelice auctoritatis sententia nos ammonet dicente Domino Tesaurizate vobis tesauros in celo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur et iterum Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Quapropter necesse est unicuique fideli christiano terrena queque possidenti operam dare ut temporalia semper transferat ad eterna quatinus pro terrenis celestia pro perituris eterna valeat commutare Iccirco ego Durannus de Miliaco veniens ad sancte conversationis habitum in extremo vite mee in Cluniacensi cenobio dedi omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et eidem sancto Cluniacensi loco totam terram meam de Fracteio et quicquid culture ad eandem terram pertinet cum silva et omnibus que in ea sunt Facta est autem hec donatio tempore domni Hugonis abbatis anno LV ordinationis ejus Est autem hec terra in pago Matisconensi sub custodia decani Galuniacensis ville Signum Duranni de Miliaco S Otgerii et Bernardi filiorum ejus qui hoc donum laudaverunt et firmaverunt Si quis hoc calumniatus fuerit anathema sit