Charter Document - 02183821

Charter Document - 02183821


Charter Number: 02183821
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1103 - 1104
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quoniam ea que scripture mandantur certius veriusque posterorum noticie reservantur volumus ut presentium ac futurorum universitas agnoscat concordiam placiti que de loco Cavariaci facta est inter fratres Cluniacenses et [H]umbertum de Castellione Humbertus autem iste accepit uxorem filiam videlicet Berardi de Luseiaco qua ex causa surrexit in Cavariacum estimans se posse quasdam ibi malas consuetudines exercere quas Berardus ille in vita sua finierat unde tandem post multas retractationes saniori consilio ad se rediens in presentia domni Hugonis Cluniacensis abbatis apud Berziacum villam venit hujus rei racionem executurus Quo in loco Berardus de Sendraens prudens homo ac plenus dierum super verpitione quam predictus Berardus de Luseiaco fecerat verum sicut ipse viderat et audierat retulit testimonium coram multis tam laicis quam monachis suo loco nominandis in presentia jam dicti Hugonis abbatis et ejusdem Humberti de Castellione Testimonium vero haberetur hujus modi quia Berardus de Luseiaco et prius in vita sua et postmodum ad finem ductus donavit et omnino finivit Deo et beato Petro ad locum Cluniacum unum receptum quem in Cavariaco exigebat omnesque malas consuetudines ac depredationes seu torturas quas ibi per se vel per suos exercebat funditus verpivit et absolvit Quid plura Nichil penitus ibidem vel sibi vel posteritati sue juste seu injuste exigendum amplius retinuit nisi tantum vardam et malefactorum justiciam quam se ibi habere fatebatur contestans ne aliquis de projenie sua quod ipse finierat presumeret appetere seu aliud deinceps apponere Justicie autem quam querebat tenor attestante coram omnibus predicto Berardo de Sendraens hujusmodi erat ut si monachus ejusdem obedientie procurator de aliquo adversario seu latrone vel malefactore justiciam sibi quereret plenarie eam ipsi faceret et tunc jam ejusdem justicie leges et placita inter obedientiarium et seniorem de Luseiaco per medium esse deberent Si quis etiam latro videlicet qui de hominibus Sancti Petri non esset in foro Cavariaci furtum faciens vel ab ipso domino de Luseiaco seu ab ipso preposito scilicet de Luseiaco deprehenderetur eodem modo videlicet medio ab eo justiciaretur De hominibus autem Sancti Petri tam interioribus quam exterioribus nulla umquam ad eum justicia pertinebit Sed hactenus de Berardo Audiens igitur jam dictus Humbertus causam suam nullam justam continere racionem de preteritis satisfaciens in manu domni Hugonis abbatis juxta verpicionem Berardi de Luseiaco cuncta et ipse verpivit et cuncta absolvit promittens se de cetero equitatem fidelitatemque beato Petro ad locum Cluniaci servaturum nichilque jam amplius in obedientia de Cavariaco calumpniaturum Hoc idem etiam in Cluniacensi capitulo postea laudavit et fideliter confirmavit tenendum Quod ut fidelius pleniusque servaretur in posterum absolvit eum domnus Hugo abbas de injuste invasionis presumptione Si quis igitur huic tam definite absolutioni ac liberalitati aliquid calumpnie apponere presumpserit terribile Dei judicium se timeat incursurum Facta est autem hec Umberti super hoc quod injuste querebat verpitio apud Berziacum villam sicut jam diximus anno Dominice incarnationis millesimo centesimo tercio indictione XI Pascali papa Romano Berardo predicti Humberti fratre Matiscensi episcopo in manu domni Hugonis abbatis presentibus et audientibus istis Cluniacensibus monachis Heinrico priore Bernardo camerario Hugone cellarario Duranno priore de Monte Bertaldo Adalardo decano de Romanis Humberto cum aliis pluribus Testes autem hujus rei et laudatores sunt hii Berardus de Sendraens Willelmus de Sancto Andrea Wigo de Seckis Milo de Lasiaco et alii multi