Charter Document - 02183820

Charter Document - 02183820


Charter Number: 02183820
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1103 - 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint presentes et futuri quod placitum a domno Milone Prenestino episcopo et Romane sedis legato inter domnum Nariodum Eduensem episcopum et fratres Cluniacenses factum sed eatenus non bene custoditum domnus Hugo Lugdunensis archiepiscopus apud Sanctum Mammetem ex consensu et sententia utriusque partis reconfirmari fecit adhibito Cabilonensi episcopo et aliis bonis viris amatoribus pacis Jam dictus Eduensis episcopus has V ecclesias videlicet de Quadrella de Lormo de Moncellis de Molinis de Trevio sicut et antiqua donatio et apostolica preceptio exigebat de manu sua in manu domni Hugonis abbatis reliquit in jus Cluniacensis ecclesie ea conditione qua et alias ecclesias Cluniacus melius habet in diocesi Eduensi Concessit etiam idem episcopus et dedit Cluniensi cenobio ecclesias de quibuscumque in vita decessoris sui Aganonis episcopi vel in toto vel in parte ipsi Clunienses investituram seu donationem ipsius Aganonis nominatim habuerant Que scilicet donatio si necesse fuerit testibus vel scripto roboranda erit Privilegium autem quod jam dictus episcopus a domno papa P[aschali] obtinuerat prefixum est ne hujus placiti diffinitioni firmitatique in quoquam obviare debeat Signum domni Hugonis archiepiscopi Lugdunensis Signum Walterii Cabilonensis episcopi Signum Nariodi Eduensis episcopi S Hubaldi Eduensis canonici S Rostanni archidiaconi Lugdunensis S Siguini Eduensis decani et multi alii testes