Charter Document - 02183818
Charter Number: | 02183818 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1103 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
P[aschalis] episcopus servus servorum Dei venerabili fratri N[orgaudo] Eduensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Pro querela Cluniacensium fratrum super ecclesia de Carella et ecclesie de Molinis atque capella de Moncellis super ecclesiis etiam de Ulmo et ecclesia de Trevello meministi te tam predecessoris nostri quam nostris litteris fuisse commonitum Neque tamen dignatus es ullatenus obedire immo ad nos veniens nullam eis violentiam nullam molestiam te intulisse dixisti Iterum igitur querela apud nos repetita iterum fraternitati tue scribimus precipientes ut de his omnibus ecclesiis quas antecessoris tui tempore tenuerunt vel de quibus ejus habuerunt assensum nullam de cetero molestiam inferas nec aliqua eos tergiversatione deludas sed tam ista quam cetera que intra parrechiam tuam possident sicut in vita antecessoris tui tenuisse noscuntur omnino eis quieta permittas aut ante legatum nostrum justitiam exequaris Quod si infra dies XL contempseris deinceps te ab episcopali officio usque ad satisfactionem cessare censemus