Charter Document - 02183817
Charter Number: | 02183817 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1103 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Clarescat Christianis tam presentibus quam futuris qualiter sedata atque ex toto definita fuerit contentio que post mortem Ansculphi Abbatis inter Cluniacenses et Angeliacenses monachos de electione Abbatis S Iohannis successit Quodam namque tempore huius rei causa coadunati sunt in Capitulo S Iohannis Domini Ramnulfus Dei gratia Santonensis Episcopus et venerabilis Arnaldvs nondum Archiepiscopus sed in Archiepiscopatum electus atque nobilibus Willelmus Dux Aquitanicus cum Hugone Liziniacensi quibus presentibus cum Abbate et monachis S Ioannis circumsedentibus de constituendo Abbate cepit fieri consultatio Deinde prius auditis querimoniis atque pacatis necnon electione de qua fuerat perturbatio monachis Angeliacensibus perpetuo concessa Comes Pictauiensis et Episcopus Sanctonensis qui vices Cluniacensis Abbatis exequebantur conuentum Sancti Iohannis humiliter rogare ceperunt quatenus eligerent Dominum Henricum religione insignitum quem con filiis suis et placitis atque illorum utilitati si sibi congrueret idoneum previderant quod utique ita fieret ut non ultra monasterio S Iohannis in prioratu vel in obedientiis de alio monasterio mutarent Sed si mutanda esset de ipsis fratribus restitueretur nec non res monasterij nisi in manibus filiorum eius Ecclesie nullatenus committerentur Gravia enim scandala pro hac causa apud illos tunc temporis extiterant De electione quoque ita firmatum esset quod post discessum Henrici Abbatis ille Abbas existeret quem congregatio S Ioannis fecundum sacro sanctam auctoritatem de suo cenobio vel de Cluniaco eligerent Que res illis valde placuit presertim quia hoc concesserunt futurus Archiepiscopus et Ramnulsus Santonensis Episcopus atque Comes Pictauensium videntibus istis Hugone Liziniacense et Hugone fratre Comitis atque Ramnulfo Archipresbytero et Mainardo Episcopali clerico Postquam vero ex utraque parte omnia sicut supra scriptum est fuere concessa Comitis supplicatione et spontanea monachorum S Iohannis electione Dominus Henricus sublimatus est in paterna sede Actum est autem anno ab Inc Dom MCIII Papa presidente Paschali Rege regnante Philippo cum Ludouico filio