Charter Document - 02183811
Charter Number: | 02183811 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1102 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Altardo Abbati Verzeliacensis Cenobii ejusque legitimis successoribus in perpetuum Quia documentis Apostolicis regendus est ordo Ecclesiasticus oportet ut grex dominicus impigro animo assidua vigilantia custodiatur et gubernetur ut autem Prelatorum vigilantium nulla vox nulla tenebrarum hora opprimat vel confundat charitas que Deus est que preter unum alterum nescit omnibus viribus tota mente diligenda est et tuenda quoniam vero nullis precedentibus meritis sed sola omnipotentis Dei gratia in Ecclesia locum Petri obtinemus necesse est ut omnibus superimpendamus Ecclesiis maxime his que juris beati Petri esse noscuntur et que affectu filiali invocant consilium et auxilium matris sue Quia igitur dilectio fraternitatis vestre postulavit privilegium Monasterio Virziliaco fieri cujus regimen authore Deo vobis commissum est quod fundatores ipsius Gerardus Comes vir nobilissimus et uxor ejus Berta pia devotione et testamenti confirmatione beato Petro Apostolorum Principi obtulerunt nos precibus vestris assensum prebentes authoritate Apostolica per presens privilegium confirmamus atque statuimus ut nulli Imperatorum nulli unquam Regum nulli Comitum nulli Antistitum nulli cuiquam alii de rebus que jam dicto Monasterio a predictis fundatoribus vel ab aliis Deum timentibus oblate vel concesse sunt vel deinceps conferende sub qualibet occasionis specie liceat minuere vel auferre vel ablatas retinere Inter que nominatim eidem Monasterio confirmamus in Episcopatu Eduensi Ecclesiam sancti Petri juxta fluvium Chore sitam Varginiacum villam cum omnibus appendiciis suis et Ecclesia sancti Sulpitii Dorneciacum villam cum universis adjacentiis et Ecclesia sancti Petri Flaiacum villam cum Ecclesia sancti Symphoriani et omnibus eorum appendiciis Ecclesiam sancti Sulpitii de Asinariis Ecclesiam sancti Germani de Fontiniaco Ecclesiam sancti Petri de Blanniaco Ecclesiam sancti Georgii de Insula Ecclesiam sancti Syagrii de Flagiaco cum omnibus earum pertinentiis Villam sancti Leodegarii de Morvenno cum Ecclesia ejusdem Martyris et universis eorum adjacentiis In eodem territorio Ecclesiam sancti Andocii In Episcopatu Antissidorensi Ecclesiam sancti Adriani de Maliaco villa cum capellis in eadem Parrochia sitis In Episcopatu Nivernensi Ecclesiam sancti Petri de Longiaco Ecclesiam sancti Silvestri de Varenniis Ecclesiam sancti Martini de Tauriaco Ecclesiam sancti Petri de Luperciaco villa In Episcopatu Matisconensi Ecclesiam sancte Marie de Coblenis In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Germani Ecclesiam sancti Cypriani Ecclesiam sancti Leodegarii de Vendac Ecclesiam sancte Marie Magdalene de Claromonte cum universis earum appendiciis In Archiepiscopatu Bituricensi Ecclesiam sancti Andree de Taciaco Ecclesiam sancte Marie Magdalene de Rufiaco Ecclesiam sancti Sulpitii de Salzelis cum omnibus easdem pertinentibus In Episcopatu Pictaviensi Ecclesiam Dei dilectricis sancte Marie Magdalene juxta Mirebellum castrum Ex altera parte ejusdem castri Ecclesiam sancte Radegundis de Burgonnio In territorio Toarcensi Ecclesiam sancti Germani et Ecclesiam sancte Marie de Spisis In Episcopatu Sanctonensi Ecclesiam sancte Marie Magdalene de Ferrariis In Archiepiscopatu Sevonensi Ecclesiam sancte Marie de Villari Monasterio Ecclesiam castri Fliscardi Ecclesias castri Moreti et Ecclesiam Senardi ville cum omnibus earum appendiciis In Episcopatu Belvacensi Ecclesias Bublis castri Ecclesiam sancti Remigii Ecclesiam sancte Marie Magdalene de Merloto et Ecclesias Borinellis ville cum omnibus earum pertinentiis In Episcopatu Noviomensi in castro quod Ham vocatur Ecclesiam sancte Marie Magdalene In villari Sylva Ecclesias ejusdem Dei dilectricis cum universis earum appendiciis In eadem Diecesi Ecclesias de Ingulos Preterea statuimus ut consecratio Monasterii ipsius et Ecclesiarum que sunt in circumadjacenti villa ordinationis quoque Monachorum et Clericorum consilio Abbatum Cluniacensium quibus predecessores nostri et vos perpetualiter concessimus vices nostras in jam dicto Monasterio ibidem fiant aut ubi ipsi Abbates maluerint Chrisma quoque et oleum sanctum a quo maluerint Catholico Episcopo accipiant Ecclesie vero ejusdem Monasterii per diverversas Provincias constitute et earum Altaria ab Episcopis in quorum Diecesi sunt consecrentur Sacerdotes etiam et Clerici ordinentur et ab eis chrisma et oleum sanctum accipiant si gratiam Romane Sedis habuerint et gratis ac sine pravitate aliqua dare voluerint sin alias a quo maluerint Catholico Episcopo accipiant Obeunte te ejusdem loci Abbate vel quocunque successorum tuorum nullus ibi eligatur violentia vel aliqua subreptionis astutia sed quem fratres communi consensu vel pars fratrum sanioris Concilii predictorum Cluniacensium Abbatum precepto secundum regulam beati Benedicti elegerint Electus vero aut a Romano Pontifice aut eorumdem Abbatum consilio consecretur Ipsius autem Diecesis Episcopo nisi ab Abbate ipsius Monasterii invitatus fuerit stationes agere publicas aut privatas Missas celebrare in eodem Monasterio non licet Donationem quoque vel subjectionem seu potestatem interdicendi in eodem Cenobio et circumadjacenti villa nullam habeat Decrevimus etiam ut nulli omnino hominum liceat Cenobium ipsum perturbare vel inquietare seu vexationibus servos Dei fatigare vel ejus possessiones auferre vel minuere sed omnia in integrum conserventur eorum usibus pro quorum sustentatione et gubernatione eidem Monasterio sunt concessa Ad indicium quoque hujus libertatis Apostolice Sedi cujus juris esse dignoscitur libram argenti per singulos annos persolvat Si quis autem sciens contra hujus nostri decreti paginam agere tentaverit secundo vel tertio admonitus nisi resipuerit a sacratissimo Corpore et Sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat Qui vero observator fuerit sanctorum Apostolorum Petri et Pauli benedictionem percipiat et in futuro Sanctorum consortio perfrui mereatur Omnipotens Deus qui est vera salus et vera custodia te et congregationem tibi creditam protegat et defendat et per intercessionem beate Marie Magdalene que cum fonte lachrymarum ad fontem misericordie Christum pervenit ad finem qui non finitur pervenire concedat Ego Paschalis Catholice Ecclesie Episcopus Datum Beneventi per manus Galteri Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis anno Dominice Incarnationis MCIII mense Novembri indictione XI Pontificatus ejusdem secundi Paschalis Pape anno quarto