Charter Document - 02183807

Charter Document - 02183807


Charter Number: 02183807
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1088 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Guastonus vicecomes Viarnensis laudo et confirmo donum quod pater meus Centullus dedit Deo ac Sancto Petro Cluniacensi et domno a Hugoni abbati laudo iterum predictum donum etiam confirmando Ego ex mei parte huic dono V solidos Morlanorum de cursu equorum qui sit apud Morlas in festivitate Omnium Sanctorum ita duntaxat ut ille qui vicerit cursum ipso die apud Sanctam Fidem maneat duobus sociis secum junctis Addo etiam decimam de vino et de carne que venduntur in foro rerum venalium omni dei et decimam vinee mee Dono iterum capellam que est in Burgo novo sita et omnia ecclesiastica dona que apud Morlas habentur vel futura sunt Hec omnia dono pro me et uxore mea et omni genere meo insuper et pro Centullo filio meo ut Deus in presenti seculo in omnibus necessitatibus nobis succurrat et in futuro eternam vitam tribuat Amen