Charter Document - 02183804
Charter Number: | 02183804 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sciant qui istam cartam legerint quod ego Ebrolda que fui uxor Berengarii qui in Jerusalem perexit et qui ibi defunctus est sanctimonialis facta de Marciniaco post obitum dedit Sancto Petro de Clunicaco XII denarios in illa caldaria quam tenent Durannus et Lambertus filii Enguitardis Istos autem XII denarios reddet Bruno filius Theoldi qui habet in uxorem neptem meam Adeleidam Debet etiam reddere iste Bruno II denarios Sancto Petro Cluniacensi de vinea que sita est sub Rupe Roiante quos denarios habet Cluniaci locus me Ebrolda donante Wido etiam maritus filie mee Laine dedit Sancto Petro Cluniacensi XII denarios pro anima patris sui et matris sue de vinea que est apud Grangias et hoc donum fecit per meam atque filii mei domni Girardi monachi deprecationem Istos XII denarios dabit quandiu vixerit Post obitum vero suum concessit totam vineam in jus Sancti Petri de Cluniaco Andreas quoque maritus filie mee Sofisie dabit IIII denarios de domo que est in Langorna per singulos annos et heredes qui ei successerint Reddet etiam idem Andreas II denarios de vinea que est in campo que vulgo dicitur Landerac Omnes iste donationes facte sunt in manu domni Hugonis abbatis Hujus donationis sunt testes Hugo de Verziaco monachus Araldus monachus cappellani ipsius abbatis Girardus filius meus Bruno Wido Andreas isti tres fecerunt et laudaverunt et inde sunt testes