Charter Document - 02183800
Charter Number: | 02183800 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Carta de quadam terra quam tenebant quidam tres fratres germani id est Bernardus Rotbertus et Hugo apud Sanctum Leodegarium a quodam fratre suo nomine Wichardo postea facto monacho ex jure beati Cluniacensis injuste ablatam atque possessam sibique relictam Quam cum aliquando temporis spatio sine ullo servitio tenuissent conventi a domno Stephano Galuniensis ville decano tali convenientia eandem terram tam ipsi quam heredes eorum possidere permissi sunt ut omni anno servitium VI denariorum jam dicte obedientie decano reddant cum tasca Similiter de alia terra que juris ipsorum erat apud Castellum quotannis VI denarios et tascam ea dumtaxat convenientia ut cum ab hac luce migraverint Cluniaco sepeliantur S Stephani decani S Wichardi monachi et fratrum ejus Bernardi Rotberti et Hugonis