Charter Document - 02183798
Charter Number: | 02183798 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctos intra sancte ecclesie gremium positos et precipue illos qui temporalibus diviciis abundant divine legis pagina commonet dicens Vendite que possidetis et date elemosinam Facite vobis saculos non veterascentes thesaurum non deficientem in celis et Dominus ad divitem Vade vende omnia que habes et da pauperibus Proinde ego Poncius miles de Soliniaco hac dominica ammonicione instructus simulque considerans multitudinem peccatorum meorum dono et concedo omnipotenti Deo et sancto Cluniacensi monasterio cui domnus Hugo abbas preesse pariter ac prodesse videtur partem quandam possessionis mee que dicitur Issartum Ritberti cum omnibus que inibi esse videntur cultis videlicet et incultis silvis et planis Est autem ipsa terra in pago Matisconensi sub custodia decani Galuniacensis ville Quod donum laudavi et firmavi et Poncia uxor mea in manu Stephani monachi ipsius ville decani Signum Poncii militis Signum Poncie uxoris ejus S Hugoni militis de Soliniaco S Arlebaldi capellani Sancti Poncii Si quis hoc donum ausus fuerit calumniari eterno subjaceat anathemati nisi legaliter penituerit Petrus Cluniacensis ecclesie armarius hanc edidit cartham