Charter Document - 02183797
Charter Number: | 02183797 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mortgage |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sciant cuncti presentes et futuri quod quidam miles nomine Dalmatius Ginniacensis quandam ancillam Sancti Petri nomine Adeleidem cum filiis suis calumpniando quasi ab aliis sibi datam requisivit et ob hoc in presentiam domni Berardi Matisconensis episcopi cum monachis Cluniacensibus ad placitum venit Episcopus autem et ceteri qui aderant ejus sententia audita injusta eum querere senserunt et hoc idem viva voce ei annunciaverunt Qui licet a presumptione sua non cessaverit ex sententia judicum injusta se querere recognovit Testes sunt episcopus ipse Johannes de Blani et ceteri omnes qui placito interfuerunt