Charter Document - 02183796

Charter Document - 02183796


Charter Number: 02183796
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Dei omnipotentis nomine ego Rainaldus miles de Soliniaco dono eidem omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniacensi cenobio cui domnus Hugo abba preesse pariter et prodesse videtur partem meam quam habere videor de bosco Vincensi et terram planam sicut pertinet ex integro ad eundem boscum pro salute anime mee et antecessorum meorum eam scilicet partem silve que sita esse cernitur ad sinistram manum euntibus per viam publicam de Cluniaco per quercum de Berziaco Matisconum Hoc vero donum feci in manu domni Wilelmi Cluniacensis decani laudantibus atque firmantibus conjuge mea et filio simul et fratre ea intentione vel tenore ut si inde aliqua surrexerit calumpnia contra hanc testis et assertor existam Testes vero hujus doni sunt hi Wilelmus decanus Serlius monachus Gaufredus miles de Cluniaco Durannus laicus de Sancta Maria de Bosco S Rannaldi qui hoc donum fecit et hanc cartam firmavit