Charter Document - 02183794
Charter Number: | 02183794 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Seniori suo dilectissimo domno Hu[goni] Cluniacensi videlicet abbati sanctissimo dominorumque meorum fratrum Cluniacensium sanctissimo conventui ego Wigo ut dicitur comes fidelia famulamina Sanctitatem vestram scire volo quia honor de Visilia qui vobis a predecessoribus meis jam dudum fuerat datus nunc a me cum consilio procerum meorum prudentiorumque canonicorum Gratianopolitanorum assensu scilicet Rostagni [et] Wigonis qui multum pro vobis in hoc negotio laboraverunt multaque ab adversariis vestris adversa perpessi sunt necnon et aliorum videlicet Adonis Acardi et Adalberti qui hoc donum constanter laudaverunt in presentia quoque fratrum vestrorum de Domena vobis perfectius est deditus monachis quippe vestris ibi positis adversarii vestri qui fraudulenter prefatum honorem sibi rapuerant inde expulsi sunt Quamobrem pietatem vestram votis omnibus exoro ut patris mei adversum vos offensam absolvere curetis ejusque memoriam sicut sibi esse necessarium scitis et vos habere dignemini et monasteriis vestris quemadmodum de vestris monachis habendam precipiatis Pro me autem vos Dominum deprecari admodum exposco quatinus de sublimitatis honore mihi commisso sibi placere merear Illi vero duo milites fratres Arnaldus et Wigo sub quorum potestate predictus honor habetur qui vobis olim de eo resistere videbantur nunc autem plenius inpendunt et se inpensuros monachis vestris ibidem com[m]oraturis pollicentur nichilominus ut ipsis culpam dimittere et patris et matris eorum meminisse debeatis Valete