Charter Document - 02183793

Charter Document - 02183793


Charter Number: 02183793
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine filii Dei qui est summa veritas Anselmus sola Dei misericordia sancte Mediolanensis ecclesie archiepiscopus Convenit nostro christiano moderamini pia religione ac benivola compassione alacri mente poscentium animis assensum impertire Idcirco ad nostram auctoritatem pertinet cunctos nostre ecclesie filios paterno affectu diligere et optate pietatis opem non denegare Ex hoc enim lucri potissimum premium apud Deum omnium conditorem promeremur Quapropter omnibus nostris fidelibus tam presentibus quam et futuris notum fieri volumus quod nos in nostra Mediolanensi ecclesia cum nostris cardinalibus de nostrarum animarum salute disputantes nostrorum fidelium scilicet Arialdi et Lanfranci fratrum ac Atonis eorum consanguinei de Meregnano imploratu Sancte Marie ecclesiam de Calvenzano quam ex nostra ecclesia tenebant longo tempore cum terra ac eorum scilicet Arialdi et Lanfranci proprii predii decimis quas ad presens concesserunt et omnibus bonis que nunc habet et in perpetuum adipisci potuerit sancte Cluniacensi ecclesie concessimus Insuper volumus et laudamus quod si quis eorum heredum vel alius quilibet homo de ecclesiis supra eorum predium edificatis vel edificandis aut eorum decimis eo inspirante qui ubi vult spirat pretaxate ecclesie conferre voluerit conferat cum Dei benedictione et hac nostra concessione eo scilicet ordine ut nostra prefata ecclesia de Calvenzano ammodo absque penditio et conditione libera libere Cluniacensi cenobio deserviat et nullius alterius ecclesie ditioni in aliquo per infinita secula subjaceat Quod si quis nostrorum successorum vel aliqua magna parvaque persona huic nostre saluberrime concessioni contrarius extiterit sit anathema maranatha non habeat partem cum illo qui pro nobis crucifixus est in Golgotha donec resipiscens ad satisfactionem et congruam penitentiam venerit et sancte Cluniacensis ecclesie abbati et monachis qui pro tempore fuerint satisfecerit Quod ut verius firmiusque credatur et a nostris posteris firmum et inconvulsum in perpetuum habeatur hanc presentem paginam ad testimonium propria manu firmavimus et nostro Heriprando cancellario nostro sigillo ut moris est insigniri jussimus + Ego Anselmus Dei gratia archiepiscopus ad confirmandum subscripsi Gothefredus archipresbiter subscripsi Ato archidiaconus subscripsi Arnulfus diaconus subscripsi Bonifacius presbiter subscripsi Tedaldus diaconus subscripsi Aalbertus presbiter subscripsi Rozo diaconus subscripsi Landulfus presbiter subscripsi Odelricus presbiter subscripsi Landulfus diaconus subscripsi Gualbertus diaconus subscripsi Ariprandus cancellarius sancte Mediolanensis ecclesie subscripsi