Charter Document - 02183786

Charter Document - 02183786


Charter Number: 02183786
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quod nolumus presentibus et futuris esse incognitum litteris commendamus servare in perpetuum quia ille reducunt ad memoriam facta mortalium et protestantur legentibus qualiter preteriti aliqua commertia composuerunt Ego Stephanus de Cavillis tali testimonio fretus notifico presentibus et futuris qualiter adquisivi in servitio sanctorum apostolorum Petri et Pauli famulos duos videlicet Giraldum et sororem suam Stephanam et Giraldi filiam insuper nomine Constantiam et cunctam progeniem eorum que inantea ab istis processerit Inter Sanctum Petrum et quemdam militem nomine Pontium de Salunniaco habebant communiter quatuor servos duo erant Sancti Petri et duo prefati militis propter quos dedi Pontio XIIII nummorum solidos et Azelino quatuor vini sextaria ut in eternum permanerent in servitio Sancti Petri Hoc donum fecit Pontius et Gaufridus Ut hoc in perpetuum firmiter maneat testibus subscriptis confirmamus Signum Duranni de Cavillis presbiteri S Lamberti prepositi S Petri prepositi S Aderbaldi prepositi S Stephani cellararii Si quis vero huic dono calumniam imponere voluerit excommunicatus permaneat nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit