Charter Document - 02183784

Charter Document - 02183784


Charter Number: 02183784
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Hubertus Ungrus juro super has sanctas reliquias ut in hac dominica proxima octavam scilicet Pentecostes ponam me ipsum obsidem in castro de Ossella et inde non exeam nec trahi me faciam sicut est clausa muro et aggere nisi quantum inductus fuero a Berardo Matisconensi episcopo et Hugone Cluniacensi abbate vel illis quibus hoc isti injunxerint Exeam etiam si ignis incendio villa illa cremari ceperit ita ut finito incendio intus redeam et captum me teneam Cum vero induciatus fuero finitis induciis in captionem redeam nisi infirmitate vel captione inevitabili tenear qua finita ibidem redeam et hoc tamdiu compleam donec absolute ac diffinitive de hoc sacramento absolutus sim a Berardo Matisconensi episcopo et Hugone Cluniasense abbate vel illis quibus hoc injunxerint Obsides Hubertus Ungrus Gauzerannus de Curtavas Petrus Ruils Artaldus de Buxeria Hugo Verula Acardus de Macie Ilius de Craia Gufredus de Salie Bernardus de Obleti Bartholomeus de Buxeria Milo de Obled Walterius de Craia Gaucerannus de Obled Stephanus de Pino Bertrannus de Burziaco Bernardus Grossus et caput mansi et obses