Charter Document - 02183780

Charter Document - 02183780


Charter Number: 02183780
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint tam presentes quam posteri sancte matris ecclesie filii quod ego Wichardus miles de Buceria et duo filii mei Gaufredus atque Jotserannus pro remedio animarum nostrarum dedimus beatis apostolis Petro et Paulo unum servum nomine Bernardum cognomento Porcarium et accepimus de eodem ex pecunia predictorum apostolorum XXV solidos tali tenore ut locus Cluniacensis absque ulla contradictione vel inquietudine in sempiternum habeat et possideat Hanc autem donationem fecimus per manum Guigonis monachi Masiliensis decani et super altare apostolorum obtulimus cartam S Bernardi qui cartam firmavit et servum dedit et filiorum suorum S Achardi consanguinei sui