Charter Document - 02183777

Charter Document - 02183777


Charter Number: 02183777
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint omnes presentes scilicet atque futuri quod quidam prepositus Andreas nomine de castro vocabulo Leone monachicum habitum suscipiens apud Cluniacum uxorque ipsius ac filia velantes sua capita apud Marciniacum donavit senioribus predicti loci unam caldariam quam tenet Ildricus de Coteth Que caldaria unoquoque die quando bullit IIII denarios reddit Comes vero Rainaldus istum servum videlicet Ildricum dedit Sancto Petro Qui servus de suo capite per omnes annos VII solidos habet persolvere Similiter autem Pontius cognomento Amalioth Dedit etiam prefatus comes Rainaldus scilicet brasam et lignum quoddam quod vocant stellam atque per omnes dominicos dies modium salis valentem minutam In duabus domibus autem donavit ventas Istas vero domus tenet Humboldus Faber In quibus domibus donavit etiam Thetbertus de Montmoret quicquid habere videbatur Pro hoc vero beneficio miserunt eum seniores in capitulum eique et uxori ejus societatem dederunt Testes autem doni fuerunt Petrus Belinus Arnulfus atque Willelmus servi ipsius et Johannes monachus camerarii socius aliique plures Donavit etiam jam dictus comes III salmarios salis in unam caldariam per singulos scilicet annos