Charter Document - 02183776
Charter Number: | 02183776 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Walcherius de Salins inter cetera bona que fecit Cluniaco pro anniversario suo dedit nominatim caldariam Girardi Nigridoli et socii ejus Burtez caldariam quoque Peregrini et michium et muriam et baiernam Que caldarie reddunt per septimanam IIII solidos Muriam quoque pertinentem ad michium de Funiculo nobis werpivit ut neque ipse neque filii ejus neque homines ejus ulterius eam vendant sed Cluniaco sit semper libera Statutum est autem a domno Hugone abbate et a domno Bernardo camerario et a ceteris senioribus nostris ut nominatim pro elemosina ista jam dicti Walcherii anniversarius annuatim agatur in Cluniaco et refectio fiat cunctis fratribus in refectorio et infirmaria de pane et vino et fabis et piscibus et de ceteris necessariis Quam refectionem camerarius exhibebit Istam donationem sicut et ceteras patris sui donationes laudaverunt filii ipsius Walcherii Humbertus videlicet et Hugo ad Cluniacum Testes sunt Ymarus cappellanus Girardus prepositus Harebertus cocus Stephanus prior Megiensis Johannes monachus salinarius et alii