Charter Document - 02183773

Charter Document - 02183773


Charter Number: 02183773
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Narduinus Bruno micho de la Funzela dedit Sancto Petro cum muria et habet de censo II solidos unaquaque septimana laudante domno Walcherio de Salins et filiis ejus Humberto atque Hugone Jordanus etiam dedit XX solidos in micho suo ad locum Cluniacum in duobus vero michis de Sancta Maria de Valle XX solidos debitales Tetbaldus de Fraxno et uxor sua X solidos in micho Girardi Nerdolio unoquoque anno dederunt prefato loco in Comitis Burgo Walcherius autem II michos donavit quamdiu advixerit C solidos et post suum decessum unaquaque septimana laudantibus filiis ipsius Humberto et Hugone Michus vero Girardi prepositi et Bone uxoris Oddonis Fabri LX solidos debet persolvere omnibus annis Michus de la Bulgirii XL solidos viginti solidos monachis et XX dominabus de Marciniaco Et hoc sit per IIII anni temporibus In micho quoque Widonis filii Tetzende XVIII denarios unaquaque septimana quos dedit Blanca uxor Hugonis Gunbalt pro anima sua laudante Hermenburga matre sua Post mortem vero filie Blance omnia dimisit Item de vendis quas dedit comes Rainmundus in Argentiaco de duabus domibus laudantibus fratribus suis Jam dictus autem Walcherius donavit unum pratum sub Bracone situm ad cibum bestiarum salis portantium domumque ad Canalem sitam ad hospitium fratrum salis conducentium Comes vero Stephanus dedit bancum in hac domo ut absque calumpnia alicujus in eadem omni tempore venundetur Walcherius etiam similiter fecit laudantibus filius suis Similiter fecit Rogerius vicecomes de Molneth laudante filio suo Hugone