Charter Document - 02183772

Charter Document - 02183772


Charter Number: 02183772
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Walcherius de Salino et Arduinus Brunus dederunt Sancto Petro de Cluniaco in Salino situm unius caldarie quem homines illius patrie non situm sed michi vulgaritate sua nominant Istud autem michi de quo agimus est ab oriente magno puteo Salinensi de quo illud traitur quod homines rei illius noticiam habentes muriam appellant et intra domum michi ipsius est puteolus qui non est datus Sancto Petro Michi quidem istud caldaria de Funcella ab incolis ville dicitur Donum vero istud factum est apud Sanctum Amatorium in claustro in manu Hugonis monachi Cluniacensis qui dicitur de Castellione cum lapide uno in presencia Richardi de Roche et Alberici fratris ipsius Walcherii qui hoc donum fecit Sancto Petro cum Arduino et in presencia Guiszonis Joret et Dalmatii Joret et Bermundi filii Arduini de Castellione