Charter Document - 02183770

Charter Document - 02183770


Charter Number: 02183770
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Walcherius de Salins laudantibus filiis meis Humberto et Hugone quando fundavi capellam in honore beati Nicholai donavi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et monasterio Cluniacensi cui preerat domnus Hugo abbas Durannum et omnem progeniem ejus et Geburdem cum omni progenie sua et quicquid in eis habebam tali conditione ut semper monachis de Sancto Nicholao servirent et a me et ab heredibus meis liberi essent nec aliquid consuetudinis ab eis exigerent Donavi quoque medietatem clausi mei de Anglar et decimam ejus Testes sunt Ymarus cappellanus meus Humbertus et Hugo filii mei Arembertus Girodus Salterius et alii plures