Charter Document - 02183768

Charter Document - 02183768


Charter Number: 02183768
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quia non potest humana natura in una eademque stabilitate rerum persistere eo quod res ipse decessione et successione semper variantur idcirco noticiam eorum que geruntur scripto traditam ad posteros provide et utiliter transmittere procurat Proinde notificamus tam presentibus quam futuris quod Emma uxor Wichardi de Crai villam de Puzoils et que ad illam pertinent silvas prata vineas aquas et servos atque ancillas id est Constantium et infantes ejus et Rotbertum uxoremque ejus similiter cum filiis suis preter duas filias quas retinuit sibi Durannum etiam cum infantibus suis donat Deo et sancto Petro ad locum Clunitiensem Wichardus maritus ejus propter hoc agendum intravit in capitulum Cluniacense cum tribus filiis suis Bernardo et Hugone et Aperania et cum privignis suis id est filiastres quatuor Odone Artaldo Walterio nomen quarti non recolimus et propter hoc accepit ipse et filiastres ejus a monachis unam mulam decem librarum et ducentos septuaginta solidos denariorum et Bernardus Vetula decem solidos eo quod hoc placitum quesivit et procuravit Testes hujus doni facti fuerunt Bernardus Vetula et Walo de Rezens et Joscerannus de Cortevais et Engelbertus frater ejus