Charter Document - 02183765
Charter Number: | 02183765 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis parentibus meis et vicinis inter quos habito quod ego Grimaldus miles rediens ab itinere Hierosolimitano et transiens per locum Cluniacense cui domnus Hugo abbas preesse videtur fecerim hujusmodi donum fratribus ibi degentibus accepta ab eis in capitulo societate et fraternitate et participatione bonorum omnium que inibi aguntur et in aliis locis ad eum respicientibus et pertinentibus Ego Grimaldus miles [chrismon] [queratur hoc signum in memoriale ubi canitur cotidie missa matutina lis cum nomine ejus] dono Deo et fratribus Cluniaco manentibus post mortem meam quicquid jure hereditario possidere videor tali tenore et convenientia ut memoriam mei quoad vixero in suis orationibus habeant et audito obitu meo ea persolvant michi que persolvenda sunt fratri et amico Ad presens vero dono eis unciam auri unam Si quis vero hanc donationem violare vel calumniare voluerit iram Dei omnipotentis incurrat