Charter Document - 02183762

Charter Document - 02183762


Charter Number: 02183762
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus presentibus et subsequentibus quod Wigo de Varennis et Gaufridus frater ejus Hugo de Moneta et Rainaldus de Luziaco Gaufridus Rubrus et Seguinus de Glana omnes isti cum heredibus suis dederunt Deo et sancte Marie genitrici Dei et beatis apostolis Petro et Paulo atque domno Hugoni Cluniacensi abbati hanc possessionem que vocatur Tanponiacus ubi constructum est monasterium Sancti Andree apostoli ad integrum et absque uno retinaculo pro remedio animarum suarum quatinus Deus omnipotens qui ad necessaria dare mortalibus terrena curavit pro hac elemosina [] sue vite bonis operibus eis terrena viventium portiones concedere cum fidelibus dignetur in requie perpetua Testes hujus doni existunt Richardus de Extheiaco Alcherius de Luziaco Petrus de Pugnaco Girardus Roiarius Hanc possessionem dicunt esse ex fisco comitis Cabilonensis Et in revera affirmant jam dudum precedentes comites concessisse beatis apostolis Petro et Paulo et abbatie Cluniacensi et locis ad eam pertinentibus omnia quecumque data fuerint ex suis phiscis et ex suis rebus Si quis in posterum malo spiritu instigatus hoc donum calumpniaverit vel calumpniam inferre temptaverit horum testium testimonio quo[s] supra memoravimus convictus mendax existat et maledictio que jubente Domino super Datan et Abiron venit quos ut Scriptura testatur vivos infernus absorbuit super eum veniat donec ut justum est ad satisfactionem resipiscat