Charter Document - 02183760

Charter Document - 02183760


Charter Number: 02183760
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cum constet genus humanum torrentis more ab ortu semper ad occasum defluere facta quoque hominum et dicta simul cum eo deperire dignum duximus ea consignare litteris que volumus commendare posteris Quam ob causam notum sit quod Hugo de Basinens misit in vadimonium monachis Cluniensibus unum pratum in villa que dicitur de Caceliaco pro centum quinquaginta solidis quam etiam donec ipse vixit absque alicujus contradictione tenuerunt Post mortem denique ipsius calumpniavit hoc Helias frater ejus et contradixit Domnus autem Oddo qui tunc obedientiam regebat de Chiviniis ad quam spectat terra illa tandem placitavit cum eo et auctorizavit et laudavit ipse quatinus predictam terram haberent et tenerent in pace absque contradictione donec predicta eis redderetur pecunia centum videlicet quinquaginta solidi Hoc autem per consilium domni Wigodi de Pisait fratris ipsius et domni Gauzeranni Matisconensis decani qui etiam laudatores fuerunt [et] promiserunt ut per fidem adjuvarent ipsi Odoni si hoc placitum Helias non teneret factum fuit Testes et firmatores pacis hujus rei fuerunt Bernardus Vicarius et Aymo Rebutinus Actum igitur fuit in curtile domni G[auzeranni] decani Matiscensi videntibus Umberto de Ladosa et Gaufredo de Blanio Humberto decano Cluniensi propter hoc accepit XXV solidos ipse Helias a predicto Oddone decano de Chiviniis