Charter Document - 02183750

Charter Document - 02183750


Charter Number: 02183750
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Bernardus miles filius Bernardi de Glana pro redemptione anime patris mei et matris mee fratrumque meorum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco loco cui preest domnus Hugo abbas unum mansum integrum et unum servum nomine Adalelmum cum filiis suis et unum molendinum desuper pontem de Grisone eo tenore ut ipse miles accipiat a nobis hoc quod exierit medietatem in beneficium videlicet de molendino ita tamen ut ipse quamdiu vixerit in suo proprio teneat et possideat integrum Ea conventione ut si ipse obierit in tali loco videlicet prope istum locum et nobis intimatus fuerit eum sepeliamus Hanc autem elemosimam fecerunt laudaverunt et firmaverunt hii Paganus de Capella Bernardus de Vissando Jocerannus de Oblat Bernardus de Breras Constancyus Pelletanus Si quis hanc cartam calumpniatus fuerit sit anathema maranatha in anima et corpore