Charter Document - 02183747
Charter Number: | 02183747 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Hec est carta de terra quam dedit Cluniaco pro sepultura sua Ermentrudis mulier Bertardi Brancidunensis terram scilicet quam habebat ad Cuelatum et ad Colonias IIII peciolas vinee et II prati et ad Chessitum I jurnalem de terra et I peciam prati et quandam ancillam et filium ejus De Vuidone autem nepote suo conventum fecit ut apud Cluniacum sepeliretur et terram quam ipse puer ex parte Ermentrudis tenebat si absque herede moreretur Sancto daret Petro Testibus Dodone presbitero et Vuilelmo presbitero Henrico quoque et uxore sua