Charter Document - 02183745

Charter Document - 02183745


Charter Number: 02183745
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1100
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Sancte et individue Trinitatis Guido ipsius providentia dispositionis consul potentissimi cujus absque nutu nec arborum unquam decidit folium cunctis fidelibus euge et gaudere perpetuum Me sicut unum de principibus cum sciam moriturum et ab Ipso quem nihil lator pro meritis judicandum tam terribilem judicis discussionem satisfactione aliqua studui prevenire ne Ipse me preveniens velut sicum sterilem penitus inveniret inveniens judicaret judicando damnaret damnatum igni traderet Notum itaque sit omnibus Sancta Ecclesie filiis tum posteris quam presentibus quod ego Guido divina ammonitus inspiratione et Ade mee conjugis fideliumque meorum persuasus ammonitione Gervini quoque Ambianensis episcopi clericorumque suorum consensu et voluntate ecclesiam in castri loco juxta Abbatisvillam quem Philippus rex suo dominio mancipabat cujus consensu et donatione factum est totum in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli construxi et eamdem sancto Petro de Cluniaco in cellam jure perpetuo libere possidendam pro salute anime mee attribui et ut fratres in monasterio eodem manentes Deo diligentius necessaria humane vite habentes serviant hec que transcripta sunt de meis prediis et reditibus et aliis possessionibus quas jure paterno possidebam conjugis mee Ade hominumque meorum consilio eorum usibus contuli inprimis vero hanc donationem concessi ut si quis hominum meorum quod a me possidebat quidquam eis donare voluerit licenter tribuat Deinde furnum quem habebam Abbatisville sicut ipse tenui eis libere contuli et signa ad calefaciendum eundem furnum in Gaden silva omni tempore quantum duo asini inde afferre possunt dedi etiam per singulos annos quinquaginta duos solidos ad luminare ecclesie de redditu monete Abbatisville de redditu quoque vini duos modios in Natale Domini et duos in Pascha in eadem villa et de redditu calceamentorum sex paria in Natale Domini et sex in Pascha et molendinum de Baboth totum in eadem villa omnia vero prata mea que sunt juxta Abbatisvillam supra Scardon ex utraque parte et omnem piscariam de Scardon a molendinis de Pratis usque ad Summam fluvium et molendinum de Nauviono totum situm super eumdem fluvium Scardon et quidquid habebam in eadem villa Noviono cum omnibus appenditiis suis terris cultis et incultis pratis pascuis illis concessi duo vero millia et ducentas anguillas de piscaria in Somma apud Abbatisvillam quotannis similiter contuli lignaque in Cantastro quantum duo asini inde afferre possunt et de omnibus cervis coria que in eodem Cantastro capientur lignaque in Bruillo meo quantum inde asinus apportare potest omni tempore totumque boscum de Monte sancti Richarii ex integro dedi de redditu etiam cambarum in vico sancti Richarii octodecim sextarios de Brayis et octo solidos de Fregsingario apud villam que dicitur Valles singulis annis tradidi Apud Ruam vero sexaginta modios salis et eum qui ibi custodierit sal sancti Petri liberum esse ab omni consuetudine quam michi debebat sexque aquarias de Plais in Quadragesima singulis annis in eadem villa totumque quod habebam apud Villers et apud Verton totum quod habebam in monte Engelardi tribui culturam quoque meam extra portam de Dourlens ad villam construendam libere omni tempore in possessionem et molendinum novum situm juxta villam de Dourlens super fluvium de Liquet feudumque Godefridi ballistarii scilicet tertiam partem molendini ad Stancham et unum curtile dedi quidquid etiam habebam in Balli cum omnibus appenditiis suis terris cultis et incultis silvis pascuis possidendum cum omni libertate in perpetuum in die sepulture Ade uxoris mee pro anima ejus et parentum meorum et alia cuncta contuli et altare Tortico tertiam vero partem decime de Aliaco quam dedit Robertus patruus meus simul cum illo concessi decimamque de molendinis suis in eadem villa decimamque partem telonii quod capitur ad Barannuy scilicet in sale piscibus et vino et de anguillis que capiuntur ad Virrun in eadem villa per singulos annos ducentas dedi dimidiam etiam partem anguillarum que apud Ruan in aqua Maia capiuntur et dimidiam partem de piscariis quam habebam super fluvium Alteie ad generale fratrum pro anima mea et animabus parentum meorum nocte et die supplicantium dedi Que autem subscripta sunt homines mei meo consensu tradiderunt Hugo senior Chec duas partes decime de sancto Albino et quatuor hospites apud Basti et terram ad unam carrucam in eadem villa Godardus pincerna altare de Belmont et altare de Vron unumque hospitem in eadem villa et altare de Busencurt Isbertus de Durlens medietatem de Campaniolis pro anima fratris sui Gumarii cum omnibus appenditiis suis Fulco archidiaconus pro se et pro anima fratris sui dedit quidquid habebat in Cromonte cum omnibus appenditiis suis eo tenore ut ipse utatur eo quamdiu vivat et monachi unum hospitem ad presens habeant et quinque solidos pro respectu quotannis [] Wrumdus de Arenis pro anima filii sui Hugonis et sua unam cumbam in Abbatisvilla et tres hospites apud Valcomam et terram ad ipsos pertinentem et quinque solidos de censu apud sanctum Quintinum de quadam sua terra et quatuor solidos apud Vals de pastu quodam que debebat ei Bernardus per singulos annos de terra quam de ipso tenebat et apud Flibocourt unum vavassorem cum terra sua Hugo de Alois altare ejusdem ville Godefredus vicecomes de Abbatisvilla et uxor ejus Eustachia decimam quam habebant in eadem villa de Alg Bernardus Infans de Durlens tertiam partem molendini ad Stanchain in eadem villa Rogo Oylardus et Bernardus de Medardo duos molendinis de Alardo super aquam de Oii videlicet apud Noletam unum et Franchelinos vocatur alterum et apud Burdusel terram ad duos boves unumque vavassorem cum terra sua Lozelinus de Bailo unum modium frumenti ad molendinum de Arundel in die in ramis palmarum omni tempore pro anima fratris Bernardi Arnulfus camerarius meus unam cambam apud Abbatisvillam quam tenebat Durandus Acolapance domumque in qua Wardus Corduadiarus manebat et totum allodium suum apud Marsville desuper Limeu cum omnibus appenditiis suis totumque quod habebat in Bumaco concedentibus senioribus suis de quibus illud tenebat videlicet Delconis Maso et uxore sua Eufemia et infantibus suis Hugone et ceteris et Gerardo de Arenis Walterus Wisserius unum curtile in Abbatisvilla quod est juxta pontem a dextris introeuntibus castellum Bernardus Bataille unum curtile cum domo in eadem villa et unum hospitem Adelelinum clericum in perpetuum possidendum Acardus de Cambron sex hospites in eadem villa ante limen Calbertum Simonem Lauristum Abricum Walterum Palmes Rodlanum Fossarum Walterum Evronis Grimaldus conestabilis duos hospites cum curtilibus super calseam a sinistris euntibus de Abbatisvilla Noviomium unum quidem tenebat Walterus Muraile alterum Ricardus sutor Ricardus de Arenis octo hospites in Abbatisvilla Theobaldum videlicet filium Rixeadis Rainerum filium Sicamberti Joannem Rufun Mariam Petri matrem Samaldum navigatorem mansuram Alardi monetarii Adelelinum Bracham Manuldem et omnia prata que habebat in Baboth super fluvium Scardonem juxta Abbavillam et unum hospitem apud Ruam qui debet duos modios salis vinarias de Rua in eadem villa tres modios salis de redditu salinarum suarum Radulphus badelus de Abbavilla quatuor hospites apud Waben videlicet Alulfum Radulfum Gozonem Deairon Radulphus Walemont unum curtile in eadem villa [] de Camberon altare de Magivilla Walterus de Canchi duo curtilia ad pontem Deremii Bernardus de Cotherel unum curtilum Cautherel et alterum apud Fransuras et terram ad ipsum pertinentem Walterus de Hautaucourt unum curtile in eadem villa quod Walterus tenuit Rainaldus de Aplancourt duodecimam partem decime de annona de Aplancourt et de Boais villa Guerardus camerarius meus unum hospitem in Abbavilla videlicet Burtardum Bulengarium qui manet juxta portam a dextris ingredientibus vicum Richardus de Arenis unam salinam apud Ruam quam tenet Gertrudis pro duobus modiis salis Wido venator et uxor ejus Oda donaverunt mansuram suam cum omnibus appenditiis suis perpetuam possessionem Et ut hoc donationum mearum hominumque meorum beneficium ratum et inconcussum permaneat sigilli mei impresione hanc cartam confirmare curavi coram filiabus principibusque meis quorum nomina et signa in presenti sedula subscripta tenetur testimonium Wido comes siquidem Godardus pincerna Simonis de Abbatisvilla similiter Roberti Frecellus Similiter Gofredus vicecomes dedit pratum unum extra portam Abbaville in burgo Vimaci liberum ab omni consuetudine Firmata est autem hec carta anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo indictione octava epacta septima concurrente septimo cum bissexto domno abbate Hugone Cluniacensi regente ecclesiam domno Guarino apud Abbavillam priore presidente in sede Romana papa Paschali in Remensi ecclesia archiepiscopo Manasse in Ambianensi Gerwino episcopo dominante in Francorum regno Philippo in Pontivo Vidone regnante Domino nostro Jesu Christo cui honor et gloria in secula seculorum amen Hec pie servantibus sit pax et gaudium et omnium honorum Cluniacensium particeps et non observantibus et tortitudinem aliquam facientibus cum Dathan et Abiron et Juda traditore sempiternus interitus nisi ad satisfactionem dignam et emendationem pervenerint Amen