Charter Document - 02183744
Charter Number: | 02183744 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1100 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint omnes presentes et futuri quod Faletrudis filia Artaldi de Saniperio soror Hugonis de Berziaco dedit Domino Deo et beato Petro ad locum Cluniacum terram de Berziaco villa sicut habebat et tenebat ipsam tempore Stephani prioris mariti sui aut Rollani secundi scilicet in agris ortis vineis pratis molendinis boscis et aquis cum hominibus ipsius terre et si quid est aliud quod ad terram illam de Berziaco villa pertineat Hoc votum et hoc donum fecit predicta Faletrudis relicta vidua a priore marito mortuo antequam secundo nupsisset videlicet Rollanno Brixano in presentia domni Seguini domni abbatis Hugonis camerarii qui videlicet Seguinus hoc donum ab ea suscepit et in presentia domni Giraldi decani de Chavariaco laudante Hugone fratre ejus qui et habuit inde ducentos solidos et unum mulum Mortua autem Faletrude denuo predictus Rollannus cui nupserat et Hugo frater ejus donaverunt et reddiderunt totam terram illam Deo et beato Petro ad locum Cluniacum in presentia domni Hugonis abbatis et juravit Rollannus ut si unquam faceret for factum Sancto Petro vel loco Cluniacensi in terra illa vel usquam alibi pro terra illa vel vir vel femina ingenio ejus vel assensu ejus infra quatuordecim dies post submonitionem et requisitionem abbatis Cluniacensis seu prioris seu etiam camerarii vel cujuslibet ab eis missi aut summam toti per capitale reddat aut in prehensionem semet ipsum intra Cluniacum conducat et inde nulla ratione exeat nisi licentia predictorum seniorum induciatus et ad terminum induciarum iterum se in prehensionem Cluniacum conducat et hoc tamdiu faciat donec summam toti ad integrum reddat Quod si alius quilibet homo quem ipse Rollannus justiciare aut per suum corpus aut per suum habere possit aut constringere in predicta terra vel alibi pro ipsa terra for factum fecerit cum sicut dictum est per supradictas personas requisitus fuerit nisi per capitale reddi fecerit lege suprascripta in prehensionem se conducat Quod si talis est ille qui injuriam fecerit quem Rollanus justiciare non possit fideliter de illo Clunienses adjuvet seniores et ut de calumniis que in predicta terra erant quando hec convenientia facta fuit pacem Cluniensi loco faciat et si aliquando ibidem calumnie oborte fuerint legalis testis et fidelis adjutor Cluniensi loco de illis existat et ut terram istam sicut supra nominata est infantes suos donare et laudare faciat postquam commoniti fuerint ab aliquo supradictorum seniorum Deo et beato Petro et Cluniacensi loco ac jurare eodem modo quo ipse Rollannus jusjurandum superius narratum de hoc dono fecit Super hoc etiam misit obsides Rollannus quorum nomina in sequentibus scribentur qui omnes juraverunt quod si ipse jusjurandum quod fecit infregerit aut Cluniensis locus per jusjurandum ejus for factum quod factum fuerit recuperare non poterit infra quatordecim dies postquam requisiti et commoniti fuerint ab abbate Cluniensi sive a priore vel a camerario aut ab aliquo eorum misso vel for factum per capitale emendare faciant aut in prehensionem se ipsos Cluniacum per suprascriptam legem conducant Isti etiam ostagii juraverunt ut si Rollannus antequam infantes illi donum et sacramentum de terra ista faciant mortuus fuerit et infantes ab aliqua supradictorum personarum requisiti donum et sacramentum facere noluerint aut interim aliquam torturam in terra ista facere presumpserint infra quatuordecim dies postquam ipsi ostagii a qualibet predictarum personarum commoniti fuerint aut infantes donum et sacramentum de ista terra persolvere et torturam si aliqua inlata fuerit emendare faciant aut juxta suprascriptam legem se ipsos in prehensionem Cluniacum conducant et postquam infantes donum et sacramentum sicut jam dictum est fecerint si postea jusjurandum fregerint et commoniti emendare noluerint infra XIIII dies sicut diximus de Rollanno postquam obsides ab aliquo predictorum seniorum requisiti fuerint per suprascriptam legem Cluniacum se in prehensionem perducant In sacramento Rollanni et in sacramento obsidum continetur ut cum aliquis istorum obierit ostagiorum infra XIIII dies postquam ille Rollannus requisitus fuerit ab aliquo predictorum seniorum in loco mortui alterum ejusdem valentie mittat juxta laudamentum decani de Chavariaco et decani de Montebertaldo et decani de Romanis Hugo de Berziaco juravit ut si ipse seu aliquis homo quem justiciare possit in hac predicta terra aut alibi pro hac terra aliquid dampni intulerit infra XIIII dies capitale reddat aut reddere faciat aut juxta predictam legem donec ad integrum emendetur se in captionem Cluniaco conducat et si alius quem justiciare non possit torturam illam fecerit de illis fidelis adjutor Cluniaco loco existat Noverit omnis homo quod ego Rollannus Brixanus pro hac terra recepi a monachis Cluniacensibus IIII milia solidos quos ego tradidi Hugoni de Berziaco pro terris emendis ad opus predictorum infantum Hugo etiam de Berziaco habuit ducentos solidos ab ipsis monachis et unum palefredum pro laudamento et dono istius terre hanc conditionem et votum ambo ponentes ut si quis heres noster hoc donum quod prius fecit Faletrudis et nos ambo laudando et confirmando iterum perfecimus violaverit aut Cluniaco inde nocuerit totius nostre hereditatis indignus et in conspectu Dei reus existat donec ad emendationem et satisfactionem erga Cluniacum locum et ibi Deo servientes veniat Factum est hoc donum a Rollanno et Hugone sicut hic scriptum est in presentia domni Hugonis abbatis astantibus et audientibus multis Cluniacensibus fratribus domno Heynrico priore Bernardo camerario Hugone cellarario Ilio decano Seguino priore de Marciniaco Gauceranno Grosso aliisque quos longum est enumerare Anno ab incarnatione Domini MC sedente in Romana ecclesia Paschali papa secundo Hujus testes sunt Bernardus de Catche Gaufredus de Maile Wichardus de Salenniaco Villelmus de Civignone Ansedeus Rebutinus Hugo de Solenniaco Acardus de Brueria Durannus de Sancta Maria Petrus clericus de Sancto Nicetio Gaschet Johannes sacrista et plures alii Hec sunt nomina obsidum Bernardus de Mentenaco Jarento de Mesornaco Stephanus de Masiriaco Hugo de Asneria Humbertus de Domno Martino Bernardus de Bauvero Leodegarius de Villa Ansedeus Rebutinus Rainardus de Lent Rainaldus et Petrus de Soloniaco Durannus et Wido de Sancto Nicetio Wigo de Brueria Morannus de Maile Gaschez Richardus Polonie Alardus Barbuz Wichardus prepositus Andefredus Constantinus Tetbertus Petrus Unfrez Isengerius Durannus Ruilarz hii duodecim servientes juraverunt hoc ipsum quod et alii obsides et hoc insuper ut si ipsi vel aliquis homo quem justiciare possint in hac terra for factum fecerint si ante emendatum non fuerit infra quatuordecim dies postquam ab aliquo supradictorum seniorum requisiti fuerint per supradictam legem se ipsos Cluniacum in prehensionem conducant