Charter Document - 02183740
Charter Number: | 02183740 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1100 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis per Gallias salutem et Apostolicam benedictionem Quanta reverentia Sedis Apostolice constitutionibus debeatur fraternitatem vestram non ignorare credimus Si qua vero vel minus dicta vel aliter intellecta conspiciuntur meminerint qui adversus sanctam Romanam Ecclesiam conqueri consueverunt quid pro felicis Pape scriptis adversus Acatium datis Orientalibus Episcopis sancte memorie Gelasius Papa responderit Idcirco ad memoriam fraternitatis vestre reducimus quia Cluniacense Cenobium ab ipso fundationis exordio sancte Romane Ecclesie sit oblatum quod profecto religiosi Antistites et egregii Principes pro religione eximia donis suis ac possessionibus ditaverunt Romani vero Pontifices tanquam oculi sui pupillam custodientes cum loca ad se plurima pertinentia fratrum illorum regimini commisissent tam locum ipsum quam cetera ei coherentia privilegiorum suorum munitionibus vallaverunt Scitis enim quanta per eos in Galliarum partibus nova instituta vetera sint ad religionem Monasteria reparata Ea propter charitatem vestram monemus monentes rogamus atque precipimus ne tot tantorum Pontificum privilegiis obviare tentetis ne per eorum violationem Apostolice Sedis quod absit indignationem inveniatis Imitatores estote patrum vestrorum qui congregationem illam venerabilem devotius coluerunt et saluti quam per eos Dominus super multis peccatoribus operatur manus socias adhibete ita eos diligite ita tuemini ita fovete ut quietius per vos omnipotenti Deo valeant deservire Vos autem qui inter mundi fluctuantis turbines statis per eos tam Apostolice Sedis quam omnipotentis Dei gratiam consequamini Data Lateranis XIII Kal Decembris Paschalis Papa secundus