Charter Document - 02183737
Charter Number: | 02183737 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam via hec polluta est in qua ambulamus maxime nos qui sub seculari habitu temporali milicia implicamur oportet ut ad patriam de qua propter primi parentis peccatum exulamus suspirando et prout possumus bene operando redire nitamur Nam humani generis creator et post lapsum reparator celestisque vite monstrator quomodo ad hanc rediri possit ostendit cum inter alia virtutum et doctrinarum suarum insignia opera misericordie maxime sibi complacere perdocuit adeo ut que in pauperes expenduntur in se expensa glorietur et in judicio horum se remuneratorem esse testetur Dicet enim hujusmodi operatoribus Quia dedistis mihi manducare cum esurivi venite percipite regnum vobis paratum benedicti patris mei et illis referentibus Quando talia tibi Deus inpendimus quando dicet fecistis uni ex minimis meis istis mihi fecistis Et item Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur et Facite vobis amicos de iniquo mammona qui vos recipiant in eterna tabernacula Hec omnia et hujusmodi quamvis miles non surda aure preteriens ego Stephanus de Niblens et considerans peccatorum meorum multitudinem et Domini nostri Jesu Christi pietatem mansuetudinem ac miserationem quia cum dives esset nostri causa pauper factus est aliquid ei retribuere decrevi pro omnibus que indigno gratis tribuit mihi Statui ergo Hierusalem adire ubi Deus homo visus et cum hominibus est conversatus ac in loco ubi steterunt pedes ejus adorare Sed conventus jam ante a domno Artaldo decano de Lordono fueram de quibusdam terris meis inter terras Sancti Petri positis ubi homines mei hominibus Sancti Petri multa mala me nesciente et nolente inferebant et audire eum dissimulabam Tandem hoc itinere arrepto in me redii et juxta peticionem ejus omnes hujusmodi impietatis obligationes dissolvi omneque onus disrupi ne aliquod deinceps Sancti Petri hominibus posset gravamen oriri maximeque quia me meosque in aliis locis ampli honoris possessores his bene et sine gravi dispendio carere posse perspexi unde parum profectus plurimum vero peccati una cum eis contraxi Dono itaque Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque Cluniacensi monasterio cui preest pariter et prodest venerandus pater et abbas domnus Hugo et de meo jure in eorum jus dominationemque transfundo aliquid de hereditate mea ut dum eis de meis temporalibus ex parte concurro ipsi mihi de suis habundantiis succurrant in futuro Sunt autem res ipse in comitatu Matisconensi site in villis Blanusco et Pradilis et Cheszei in Blanusco videlicet vuardam et salvamentum quod in tota valle illa calumpniabar una cum liberis servis et ancillis quos ibi requirebam quicquid juste requirebam vel habebam dono quicquid injuste calumniabar vuerpio et contempno pro anime mee et omnium parentum meorum vivorum ac defunctorum salute et requie Nam et hoc ipsum donum de Blanusco frater meus Hugo li Abandonez et nepos meus Walterius fecerant atque a predicto decano domno videlicet Artaldo Hugo D solidos Walterius XXX acceperant sed ego post eos hoc devotius et perfectius feci quia dilectionem domni abbatis et Cluniacensium fratrum erga me ampliorem cognovi Domnus enim abbas cum ante eum veniens cor meum de hoc itinere ei aperui et donum hoc in manu ejus feci signum salutis id est sancte Crucis humero et anulum imposuit digito a fratribus autem societatem eorum suscepi in capitulo insuper et hoc mandatum a domno abbate accepi ut si obitus meus in hac via eveniret illi mandarem per aliquem meum familiarem et ipse scribi me faceret ut omni tempore apud Cluniacum mei memoria duraret In Pradilis vero et Chescei dono quicquid ibi habeo cultum et incultum quesitum et inquirendum totum ad integrum jure perpetuo a monachis Cluniacensibus possidendum terras videlicet arabiles et inarabiles vineas campos prata silvas boscos fontes aquas et aquarum decursus omnesque quas ibi habebam consuetudines et omnia servitia omnes quoque liberos servos et ancillas ipsam terram inhabitantes Est autem in hac terra unus mansus quem monachi Trinorchienses sibi datum a fratre meo Hugone dicunt qui si legali et veraci testimonio probare possunt que dicunt teneant et sibi concessa possideant sin autem ad legitimos revertatur cum omnibus appenditiis suis possessores id est dominos et ut audacter loquar jam fratres meos monachos Cluniacenses Et quamvis hoc specialiter pro anima mea fecerim accepi tamen a domno Artaldo L solidos et duas mulas optimas Factum est hoc donum anno Verbi incarnati MC indictione VIIII VI feria XVII kalendas julii primum in capitulo Cluniacensi per regulam Sancti Benedicti deinde per cartam super altare Sancti Petri postremo in manus venerandi patris Hugonis abbatis anno LII ejus ordinationis et Hugo Blancus quem residui honoris mei heredem reliqui hoc confirmavit et laudavit Si quis autem filiorum vel heredum meorum huic dono contradixerit aut aliquam violentiam in ipsa terra exercere presumpserit ab omnipotente Deo maledicatur et ab omni hereditate mea extraneus habeatur insuper et eterno condempnatus judicio quicunque fuerit vel propinquus vel extraneus qui hoc donum irritum facere voluerit anathema maranatha cum Dathan et Abiron Judaque traditore perpetuis ignibus concremetur et ab electorum societate segregetur nisi digna satisfactione penituerit et male pervasa vel inquietata suis dominis et possessoribus quieta et redintegrata restituerit Et licet hoc donum ita sit manifestum ut astipulatione et testimonio non indigeat testium tamen ut stabilius perseveret etiam testium assertio illud confirmet ac roboret Sunt autem hii qui interfuerunt et testes ac roboratores existunt Siguinus de Branciduno Wichardus de Sala Hunbertus Pesanz Milo de Niblens Ilius de Craia Gauscerannus de Curtavas Giselbertus de Lordono prepositus Bernardus de Fraxino Giselbertus de Martilei Gaubertus de Praiz et fratres ejus Rotbertus et Bernardus Artus Silvester Folcadus de Blanusco cellararius Durannus de Sancta Maria Erkenbaldus de Cavineis Amicus presbiter Petrus Corduan Walterius de Tasi Concedo etiam coram ipsis testibus ut decanus de Lordono porcos suos in omnes silvas et boscos meos cuicunque eos dederim vel dimiserim ad pastum mittat et pasnadium omnino de hoc nulli tribuat Sed et homines qui terram istam incolunt porcos suos in boscos et silvas easdem mittant pasnadiumque domino suo id est decano de Lordono reddant Si quis hoc calumniatur maledictione et anathemate superiori feriatur