Charter Document - 02183734
Charter Number: | 02183734 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1000 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus hominibus quod quadam nobilis domina nomine Raina dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et monachis Cluniacensibus de alodio suo apud Masciacum unum mansum cum servo Aldranno et una filiarum ejus cum omnibus terris quas tenebat Aldrannus et in eadem villa unam vineam magnam juxta suam condaminam sitam et apud Tasellas dedit mansum sacerdotale cum omnibus terris Vir autem ejus Hunbertus pro benivolentia et salute illius dedit de alodio suo apud Saciacum medietatem medietatis unius campi et frater ejus Bernardus dedit aliam medietatem ipsius medietatis campi quod vocatur Altrunc Hec omnia dederunt pro requie animarum suarum et ut domina si vellet apud Marciniacum monacha efficeretur Sciendum quod predictus Hunbertus pro requie anime sue post mortem suam supradictis donis adjunxit mansum Bernardi de Canino et insuper omne allodium quod habebat apud Tasellas et apud Saciacum scilicet vineas prata campos Supradicta vero domina bene providens anime sue dedit dono sicut et predicta cuncta que habebat apud Masciacum videlicet vineas terras cultas et incultas et molendinum et silvas et prata et servos cum ancillis si Achardus filius ejus absque legitimo herede mortuus fuerit si vero legitimum heredem habuerit [de] supradictis honoribus donum faciat Cluniaco conveniens fratribus ibidem Deo servientibus Sed et si istius heres sine legitimo herede mortem subierit supradicta conventione omnia Cluniacus habeat Hec dona facta sunt tempore domni Hugonis venerabilis abbatis per manum domni Artaldi de Lordono tunc decani Horum donorum testes fuerunt Willelmus decanus de Besorniaco Ubertus de Saliaco Hugo Burdinus Bernardus infans de Oblaco et multi alii Achardus filius eorum et laudavit et dedit Domnus autem Bernardus camerarius Cluniacensis dedit magnam partem pecunie videlicet mille et centum solidos de pecunia Girardi Viennensis pro susceptione ejusdem domine Marciniaco et eandem dominam bene ac sufficienter vestivit et decrevit atque constituit cum voluntate et jussione domni Hugonis abbatis necnon et domni Yvonis Cluniacensis prioris domni quoque Artaldi eo tempore de Lordono decani ut de hac donatione omnibus annis per succedentia tempora daretur fratribus Cluniacensibus plena refectio a decano Lordonensi in anniversario domni Girardi Viennensis qui multa dona Cluniaco condonavit Et quia timuit ne non sufficeret ipsa donatio ad predictam refectionem perficiendam adjunxit ei mansum de Busart quem comparavit centum solidis de duobus fratribus Bernardo et Oddone qui cognominati sunt Ungri