Charter Document - 02183733

Charter Document - 02183733


Charter Number: 02183733
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Aimericus Bechet ecclesiam S Marie de Genualico S Petro Cluniacensis cenobii largitus est quo defuncto filius ejus Aimericus hanc eleemosynam abstulit verum pro ablatione ista salinam quandam cenobii supra dicti monachis restituit Postea vero idem Aimericus supra dictam ecclesiam S Johanni et dom[] Odoni abbati ceterisque monachis dom[] Ramnulfi Santonensis episcopi concessione donavit Raimundo de Cumbis et Gaufredo de Murone testibus Quod factum subinde Cluniacenses calumniati sunt sed postremo cc solidorum acceptione quos illis domnus Ansculsus abbas donavit calumnia cuncta sopita est S Aimerici Bechet