Charter Document - 02183729
Charter Number: | 02183729 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1098 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen Quotquot vel ecclesiasticam prelationem vel reipublice administrationem gerendam susceperunt hoc sibi primum et maxime curandum proponant ut circa eum a quo omnis potestas est humiliter et reverenter agant et circa Dei servos misericordes et benigni existant hoc enim modo a prelatis et principibus recte atque ordinate omnia disponantur hoc inquam modo cum eis et sub eis universa prosperabuntur si honorem Dei ubique preposuerint si cultum ejus et gloriam nominis ejus dilatantes eos qui Christo devote et singulariter serviunt sustentando adjuverint Ego igitur Hugo gratia Dei Suessorum episcopus compertum habens utile esse benefacere bonis et acquiescere precibus justis domni Wicherii Consiacensis celle prioris frequenti petitione pulsatus et ejusdem viri religiosi caritate motus ad exaudiendum me inclinavi et que petebat factum digna mihique salutaria reputans habenda concessi dedi enim predicte celle quatuor altaria videlicet altare de Saponiaco altare de Roncheriis altare de Birniaco altare de Spanlx ea siquidem ratione ut Suessionensis matris ecclesie decanus in eternum persona sit ipsorum altarium et eorum cura ad ipsum pertineat semper pro iisdem vero altaribus canonicis prefate Suessionensis ecclesie cui Deo volente licet indignus presideo octo solidi quotannis persolvantur quandiu vivo in die consecrationis mee post mortem vero meam in anniversario meo Hanc igitur concessionem cum ordinatione sua in conventu capituli sic fore decrevimus et quoniam episcopalia acta clericorum consilio et judicio non aliter consistunt cleri mei favore hec instituimus Denique ut probata ab omnibus institutio non tantum nostris sed etiam futuris temporibus firma et inconcussa consisteret ore et manu legitimarum personarum laudati sigilli etiam nostri impressione munire dignum duximus pariterque archidiaconorum in quorum ministerio predicta altaria sub nostro regimine consistunt aliarum quoque laudabilium personarum atque clericorum signa cum subscriptionibus adhibenda esse decrevimus Sign Hugonis Suessorum episcopi Signum Ebali archidiaconi Signum Fulconis archidiaconi Signum Petri Garnerii Galterii sacerdotum Item Galterii Odonis Sign Lifiardi prepositi Signum Hugonis decani Sig Ansoldi Laurentii Walterii Petri Signum Roberti precentoris Signum Petrum Archinaldi Signum Rainardi Fulconis Odonis Bernardi diaconorum Sig Theobaldi Yvonis [] subdiaconorum Sig Yvonis Hugonis [] acolytorum Actum anno Incarnationis Verbi MXCVIII indictione ii