Charter Document - 02183728
Charter Number: | 02183728 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1097 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati salutem et Apostolicam benedictionem In Nemausensi Concilio Monasterii sancti Germani quod Antissiodori situm est Abbas eamdem Abbatiam in manu nostra refutavit et sepe ab eo rogati locum ipsum ei restituere noluimus Filius preterea noster Stephanus Comes cum uxore sua nos deprecatus est ut idem Monasterium tibi committeremus et hoc ipsum in Romana nuper synodo coram ejusdem civitatis Episcopo et predicti loci fratribus a nobis statutum est Fraternitati igitur tue litteris presentibus mandamus ut prefatam Abbatiam in tua deinceps provisione perpetuo disponendam suscipias et monasticam ibi Religionem secundum fratrum tuorum conversationem instituas ita tamen ut locus idem proprio Abbate non careat Absque data