Charter Document - 02183727
Charter Number: | 02183727 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1097 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus S Matris Ecclesie fidelibus quod Humbertus nobilissimus Comes atque Marchisius dedit pro amore Dei et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Cluniacensi Cenobio et loco qui Burgetum dicitur et Monachis in eodem loco manentibus atque mansuris mansum Gutini cum omnibus suis appendicibus possidendum perenniter et habendum in primis pro remedio animarum patris sui Amedei et omnium Antecessorum suorum et pro sui consulatus et sua imploranda et impetranda a Deo gubernatione in suo viatico ultramarino Actum fuit hoc apud Hyenam Burgum S Ranneberti in domo Odilardi anno ab Incarnatione Domini MXCVII Quod donum ipse Comes per digitum proprium quem pollicem appellamus fecit in manu Petri Prioris ipsius loci qui Mulam optimam propter hoc dedit Comiti S Humberti Comitis qui hoc donum fecit S Nanrelini de Carboneriis S Vidonis de Mirebello in Lugdunensi Pago S Joffredi de Grandimonte S Aymonis de Camera S Valterii de Affa