Charter Document - 02183723
Charter Number: | 02183723 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1097 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilecto Fratri Raymundo Ausciensi Archiepiscopo salutem et Apostolicam Benedictionem Cum in Ausciensi Metropoli per Romanam Ecclesiam noviter sis ordinatus Sedis Apostolice Decretis obedire te irrefragabiliter oportet Mandamus ergo fraternitati tue ut de Clericis sedis tue qui Cimiterium quod B Pape Leonis et nostro Decreto Ecclesie beati Orientii firmatum fuerat violaverunt justitiam facere Canonica auctoritate procures De cetero et teipsum et tue sedis Clericos ita custodias ut Romane Ecclesie decreta inconvulsa apud vos Domino largiente conserventur et integra Datum Rome III Kalendas Maii