Charter Document - 02183721

Charter Document - 02183721


Charter Number: 02183721
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1097
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri et coepiscopo Hugoni apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem Quod de Guapicensi seu Diensi coepiscopis prudentiam tuam egisse significasti nobis admodum gratum est et si jam amplius actum esset gratius haberemus ut et Guapensis ab incubantis porci faucibus erueretur et Diensis pastore quem appetit frueretur In Ecclesia Lemovicensi nil potestatis confratri nostro A nos dedisse cognoscas nisi quod cum ab ipso pro eadem Ecclesia rogaremur ut apud comitem Lemovicem consuleret pro ampliori familiaritate precipimus Electionem igitur sive consecrationem illic non jure factam nos quidem irritam habemus sed adhuc sententiam pro non spernenda domni patris nostri Cluniacensis abbatis postulatione distulimus Suppliciter enim exoravit ne in fratrem illum impatienter ageremus Nos autem in nullo legationis tue jus operante Domino minuemus et que dictante justitia oris nequaquam per nos suo robore cessabunt De Aurelianensi quod statuisti et nos statuimus siquidem que de eo tam apud nos quam apud te allegata sunt vera esse constiterit Quod autem de Senonensibus clericis postulasti libentius exsequemur si clerici ipsi pro electi sui causa ad nos forte pervenerint De Belvacensi etiam quod egisti nobis omnino non displicet quia pro personis nullis sanctos canones volumus aut impune prestante Domino patimur conculcari Pro causa Cluniacensis monasterii strenuitatem tuam sollicitam volumus ut cum a domino abbate requisitus fueris de duce Burgundie de Aimone Borbonensi qui eos acriter molestant congruentem justitiam exsequaris De statu nostro nobiscum Deo gratias age quia usque ad Urbem cum Com M pacifice venimus urbem honestissime cum procedentium stipatione frequentissima introivimus Urbem ipsam majori jam ex parte habemus Synodum Laterani solemniter celebravimus Cives nobis et regiones omnes sacramentis astringimus Gratias Deo honeste tute alacriter sumus Vos nobiscum Deo gratias agite et pro nobis ejus misericordiam exorate neque inter hec matri vestre Romane Ecclesie subvenire attentius negligatis