Charter Document - 02183719

Charter Document - 02183719


Charter Number: 02183719
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1096 - 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Religio munda et inmaculata apud Deum et patrem hec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum pupilli vero filii sunt ecclesie qui in tribulatione sunt cum mala mundi propter patris hereditatem coguntur tolerare Ecclesia nempe quasi vidua est que licet cum sponso suo partim regnet in gloria celestis patrie partim tamen peregrinatur in exilio captivitatis sue Istis etiam pupillis rex omnium regnorum et eorum matri vidue sponsus et dominus pro qualitate meritorum disponit ac preparat regnum sempiternum ipso eodemque quibusdam sibi presentibus dicente Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis et ego disponam vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo Hujus scilicet regni regina est ecclesia et ejus regis amabilis sponsa que non cum pupillis sed pocius cum liberis gaudebit de castissimi sponsi amplexu in eternitate et accipiet regnandi premia pro exilii labore Hanc videlicet viduam ego Willelmus Arvernorum episcopus Dalmacii de Bafia filius non ignorans visitari et in sua necessitate consolari religionem esse mundam et inmaculatam die quadam utilitatis gratia meam peragrans parrochiam Celsinanias deveni fratres visitavi et ut pro meis delictis Deo supplicarent obnixius obsecravi et de multis eos exortans quod id michi et omnibus fidelibus deberent evidentissimis rationibus demonstravi Inter que etiam prior loci Stephanus qui jamdudum pro ecclesia Sancti Pardulfi que eorum censualis erat me interpellaverat ut eam loco Celsiniensium et ejus habitatoribus concederem et jure perpetuo habendam darem omnium precibus rogavit Quibus auditis annui et eorum precibus adquiescens Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et presentibus fratribus et omnibus eorum successoribus predictam ecclesiam cum capella sua de Turre concessi et absque omnium succedentium calumpnia contradidi tenensque Sancti Benedicti regulam manu propria confirmavi salvo tamen pontificali jure et episcopalis dignitatis regimine Cujus nempe concessionis ac donationis sub titulatos testes continet opus hujus donationis Signum Willelmi episcopi S Stephani ejus consanguinei et Celsiniensium prioris S Giberti archipresbiteri S Mauricii prioris Majenciaci S Hugonis prioris Baorti