Charter Document - 02183718
| Charter Number: | 02183718 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1096 - 1099 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabili Fratri Hugoni Cluniacensis Abbati salutem et Apostolicam benedictionem Justis precibus ministerium nostrum deesse non debet Idcirco Flandrensis Comitisse preces quas Abbate beati Bertini suggerente mandavit admittendas fore decrevimus Postulavit enim ut Beati Bertini Monasterium tue tuorumque successorum Providentie disponendum curandumque committeremus quod nos pro commisso officio saluti omnium providere debemus clementer annuimus Tuam ergo fraternitatem auctoritate presentium litterarum commonemus ut Monasterium ipsum in tua deinceps provisione suscipias Abbatemque si discipline Monastice inconveniens fuerit amovere facultas vobis libera permittatur salvo quidem Dioecesani Episcopi jure scilicet ut vobis in Monasterii correctione obviare non valeat
