Charter Document - 02183717
Charter Number: | 02183717 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1096 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego St[ephanus] comes et uxor mea Ad[ela] considerantes pondus honoris nobis a Deo commissi et trementes examen divini juditii premeditari cepimus qualiter abbatias michi a patribus meis quasi sub jure regali dimissas pro communi parentum et omnium fidelium salute secundum ordinem Sancti Benedicti ordinare valeremus Unde unam que sub honore sanctissimi confessoris atque pontificis Germani constructa est et antiquitus sublimata quia pene ab incolis prave viventibus dirui videbatur ex consensu et rogatu domni Urbani pape religioni Cluniacensis cenobii subjugare disposuimus Sepius itaque domnus Hugo abbas a nobis nostrisque admonitus immo a domno papa et ab ipso pontifice Autisioderensi magisque nimia pietate coactus domnum Hey[nricum] priorem Cluniacensem domnum quoque Willelmum priorem de Caritate ad nos direxerunt per quorum manum laudante duce Burgundie Odone a quo eandem abbatiam in benefitio habebam uxore mea et filiis [meis] laudantibus principibus quoque ipsius patrie Willelmo scilicet Nivernensi comite et Waltero vicecomite ceterisque quam pluribus Deo et Sancto Petro locoque Cluniacensi et domno Hugoni abbati suisque successoribus ad regendum et disponendum abbatem [] secundum ordinem et voluntatem suam donavi et possidendam ipsam abbatiam concessi sic tamen ut quasdam quas ibi habebam consuetudines ad locum tuendum et in meis adventibus serviendum retinerem Convenientibus autem nobis XVIIII kalendas decembris in capitulo Sancti Germani postulantibus universis predictus prior tradidit fratribus in abbatem nepotem patris sui domni Hugonis abbatis ad regendum eos et disponendum locum secundum regulam Sancti Benedicti et instituta Cluniensis monasterii ad tenendum et faciendum libere servitium Dei et Sancti Germani collaudante hec Umb[aldo] episcopo et vobis clero et populo ipsis vero monachis se obedire his communiter requirenti presuli non parva voce promittentibus auxiliante Domino Jesu Christo cui est honor et gloria in secula seculorum Amen Regnante Philippo rege Testes hujus rei sunt W comes Nivernensis Walterus vicecomes Gotefredus dapifer comitis St[ephani] Signum comitis Stephani + Signum comitisse uxoris ejus +