Charter Document - 02183716
Charter Number: | 02183716 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mortgage |
Date: | 1096 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini Noverint fideles cuncti tam presentes quam futuri quod ego Walterius filius Walterii omnia que antecessores mei dederunt Sancto Petro et monasterio Cluniacensi in capitulo recepta eorum societate coram omnibus monachis laudavi et confirmavi atque si quid eis calumpniabar juste sive injuste vuerpivi et ob hoc a domno Artaldo decano de Lordono XXX solidos accepi S Walterii qui hanc confirmacionem fecit et firmari rogavit S Wichardi clerici cognomento Bruni S Gisleberti prepositi de Lordono S Fulcoldi cellelarii de Blanusco qui omnes testes fuerunt et firmaverunt